Mirabile fortasse videatur, si, quae origo imperii 10.3.1
eius fuerit, declaretur. capitali enim <i>oco regna pro-
meruit. nam cum milites cum eo quidam c[a]enarent, 4.1
extitit vicarius tribuni qui diceret: 'Regiliani nomen
unde credimus dictum?'. alius continuo: 'credimus
quod a regno.' tum is qui aderat scolasticus, coepit 5.1
quasi grammaticaliter declinare et dicere: 'rex regis
regi[o] Reg<i>lianus.' milites, ut est hominum genus pro- 6.1
num ad ea, quae cogitant: 'ergo potest rex esse?' item
alius: 'ergo potest nos regere?' item alius: 'deus tibi
regis nomen <in>posuit.' quid multa? his dictis cum 7.1
alia die mane processisset, a principiis imperator est
salutatus. ita quod aliis vel auda<c>ia vel iudicium,
huic detulit iocularis astutia.