Finito proelio Marcomannico Aurelianus, ut erat na- 21.5.1
tura ferocior, plenus irarum Romam petit vindictae cu-
pidus, quam seditionum asperitas suggerebat. incivi-
lius denique usus imperio, vir alias optimus, seditio-
num auctoribus interemptis cruent<i>us ea, qu<a>e mol- 5
lius fuerant curanda, compescuit. interfecti sunt enim 6.1
nonnulli etiam nobiles senatores, cum his leve quid-
dam et quod contemni a mitiore principe potuisset vel
unus vel levis vel vilis testis obiceret. quid multa? 7.1
magnum illud et quod iam fuerat et quod non fru-
st<r>a speratum est infamiae tristioris ictu contamina-
vit imperium. timeri coepit princeps optimus, non 8.1
amari, cum alii dicerent per[f]odiendum talem prin-
cipem, non optandum, alii bonum quidem medicum,
sed mala ratione curantem. his actis cum videret 9.1
posse fieri, ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno
evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros
urbis Romae d<i>latavit. nec tamen pomerio addidit eo
tempore, sed postea. pomerio autem neminem prin- 10.1
cipum licet addere nisi eum, qui agri barbarici aliqua
parte Romanam rem p. locupletaverit. addidit autem 11.1
Augustus, addidit Traianus, addidit Nero, sub quo
Pontus Polem<o>niacus et Alpes Cottiae Romano no-
mini s<unt> tributae.