His acceptis litteris Aurelianus non erubuit, sed ira- 28.1.1
tus est statimque collecto exercitu ac ducibus suis un-
dique Palmyram obsedit neque quicquam vir fortis
reliquit, quod aut inperfectum videretur aut incura-
tum. nam et auxilia, quae a Persis missa fuerant, inter- 2.1
cepit et alas Saracenas Armeniasque corrupit atque ad
se modo ferociter modo subtiliter transtulit, denique
multa vi mulierem potentissimam vicit. victa igitur 3.1
Zenobia cum fugeret camellis, quos dromedas voci-
tant, atque ad Persas iter tenderet, equitibus missis
est capta atque in Aureliani potestatem deducta. vic- 4.1
tor itaque Aurelianus totiusque iam orientis possessor,
cum in vinculis Zenobiam teneret, cum Persis, Arme-
niis, Saracenis super<b>ior atque insolentior egit ea,
quae ratio temporis postulabat. tunc ill<ata>e vestes, 5.1
quas in templo Solis videmus, consertae gemmis, tu<nc>
Persici dracones et t[h]iarae, tunc genus purpurae,
quod postea nec ulla gens detulit nec Romanus orbis
vidit. de qua pauca saltem libet dicere. meministis 29.1.1
enim fuisse in templo Iovis Optimi Maximi Capitolini
pallium breve purpureum lanestre, ad quod cum ma-
tronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas,
cineris specie decolorari videbantur ceterae divini 5
comparatione fulgoris. hoc munus rex Persarum ab 2.1
Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhi-
betur, scribens: 'sume purpuram, qualis apud nos
est.' sed hoc falsum fuit. nam postea dili- 3.1
gentissime et Aurelianus et Probus et proxime Dio-
cletianus missis diligentissimis confectoribus requisi-
verunt tale genus purpurae nec tamen invenire po-
tuerunt. dicitur enim sandyx Indica talem purpuram 5
facere, si curetur.