Rarum est ut Syri fidem servent, immo difficile. 31.1.1
nam Palmyreni, qui iam victi atque contusi fuerant,
Aureliano rebus Europensibus occupato non medio-
criter rebellarunt. Sandario<n>em enim, quem in prae- 2.1
sidio illic Aurelianus posuerat, cum sescentis sagitta-
riis occiderunt Achilleo cuidam parenti Zenobiae pa-
r<a>ntes imperium. verum adeo Aurelianus, ut erat pa- 3.1
ratus, e Rhodopa revertit atque urbem, quia ita me-
rebatur, evertit. crudelitas denique Aureliani vel, ut 4.1
quidam dicunt, severitas eatenus extitit, ut epistula
eius feratur confessionem inmanissimi furoris osten-
tans. cuius hoc exemplum est: 'Aurelianus Augustus 5.1
Cerronio Basso. non oportet ulterius progredi mili-
tum gladios. iam satis Palmyrenorum caesum atque
concisum est. mulieribus non pepercimus, infantes oc-
cidimus, senes iugulavimus, rusticos interemimus. cui 6.1
terras, cui urbem deinceps relinquemus? parcendum
est his, qui remanserunt. credimus enim tam paucos
tam multorum suppliciis esse correctos. templum sane 7.1
Solis, quod apud Pa<l>myram aquiliferi legionis tertiae
cum vexilliferis et draconario et cornici<ni>bus atque
liticinibus diripuerunt, ad eam formam volo, quae fuit,
reddi. habes trecentas auri libras <de> Zenobiae cap- 8.1
sulis, habes argenti mille octingenta pondo de Palmy-
renorum bonis, habes gemmas regias. ex his omni- 9.1
bus fac cohonestari templum: mihi et diis inmorta-
libus gratissimum feceris. ego ad senatum scribam
petens, ut mittat pontificem, qui dedicet templum.'
haec litterae, ut videmus, indicant satiatam esse in- 10.1
manitatem principis duri.