Non absque re est cognoscere, qui fuerit Aureliani 33.1.1
triumphus; fuit enim speciosissimus. currus regii tres 2.1
fuerunt, in his unu<s> Odenati, argento, auro, gemmis
operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum
Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabrica-
tus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat sperans 5
se urbem Romam cum eo visuram; quod illam non
fefellit, nam cum eo urbem ingressa est victa et
triumphata. fuit alius c<u>rrus quattuor cervis iunctus, 3.1
qui fuisse dicitur regis Gothorum. quo, ut multi me-
moriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus
est, ut illic c<a>ederet cervos, quos cum eodem curru
captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur. prae- 4.1
cesserunt elephanti viginti, ferae mansuetae Lib<y>cae,
Palaestinae diversae ducent<a>e, quas statim Aurelia-
nus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; ti-
grides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per 5
ordinem ducta, gladiatorum paria octing<e>nta—prae-
ter captivos gentium barbararum—Blemmyes, Exo-
mitae, Arabes Eu[n]d<a>emo[m]nes, Indi, Bactrani,
Hiberi, Saraceni, Persae cum suis quique muneribus,
Gothi, Halani, Roxolani, Sarmatae, Franci, Suevi, Van- 10
d<a>li, Germani, religati<s> manibus, captivi <ut>pote.
<p>raecesserunt inter hos etiam Palmyreni, qui super- 5.1
fuerant, principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem.
ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pu- 34.1.1
gnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent inter-
emptae, quas de Amazonum genere titulus indicabat:
praelati sunt tituli gentium nomina continentes. inter 2.1
haec fuit Tetricus clamide coccea, tunica galbina, bra-
cis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem im-
peratorem in Gallia nuncupaverat. incedebat etiam 3.1
Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii s<u>-
stentabant. praeferebantur coronae omnium civitatum
aureae titulis eminentibus proditae. iam populus ipse 4.1
Romanus, iam vexilla collegiorum atque castrorum et
catafractarii milites et opes regiae et omnis exercitus
et senatus (etsi aliquantulo tristior, quod senatores
triumphari videbant) multum pompae addiderant. de- 5.1
nique vix nona hora in Capitolium pervenit, sero autem
ad Palatium. sequentibus diebus datae sunt populo vo- 6.1
luptates ludorum scaenicorum, ludorum circensium,
venationum, gladiatorum, naumachiae.