| Dicenda est tamen causa tam felicium morarum et | 2.3.1 |
| speciatim in monumentis publicis inser<e>nda, <servan- | |
| da> eadem poster<i>s humani generis stupenda modera- | |
| tio, <u>t discant, qui regna c<u>piunt, non raptu<m> ire | |
| imperia sed mereri: interfecto fraude Aureliano, ut su- | 4.1 |
| periore libro scriptum est, calliditate servi nequissimi, | |
| errore militarium, (ut apud quos qu<a>elibet commenta | |
| plurimum valent, dum modo irati audiunt, plerumque | |
| temulenti, certe consiliorum prope semper expertis,) | 5 |
| reversis ad bonam mentem omnibus eisdemque ab ex- | |
| ercitu[s] graviter confutatis, coeptum est quaeri, e<c>quis | |
| fieri deberet ex omnibus princeps. tunc odio pr<a>e- | 5.1 |
| sentium exercitus, qui creare imperatorem raptim sole- | |
| bat, ad senatum litteras misit, de quibus priore libro | |
| iam dictum est, petens, ut ex ordine suo principem | |
| legerent. verum senatus, sciens lectos a se principes | 6.1 |
| militibus non placere, rem ad milites rettulit, dumque | |
| id saepius fit, sextus peractus est mensis. | |