| <FLAVI VOPISCI SYRACUSII> | |
| FIRMUS SATURNINUS | |
| PROCULUS ET BONOS<US> | |
| <i. e. QUADRIGAE TYRANNORUM> | |
| Minusculos tyrannos scio plerosque tacuisse aut bre- | 1.1.1 |
| viter praeterisse. nam et Suetonius Tranquillus, emen- | |
| datissimus et candidissimus scriptor, Antoni[n]um, Vin- | |
| dicem tacuit, contentus eo quod eos cursim perstrin- | |
| xerat, et Marius Maximus, qui Avidium Marci tem- | 5 |
| poribus, Albinum et Nigrum S<e>v<e>ri non suis propriis | |
| libris sed alienis innexuit. et de Suetonio non miramur, | 2.1 |
| cui familiare fuit amare brevitatem. quid Marius Maxi- | |
| mus, homo omnium verbosissimus, qui et mythist[h]o- | |
| ricis se voluminibus inplicavit, num ad istam descrip- | |
| tionem curamque descendit? atque contra Tre<bel- | 3.1 |
| l>i<u>s Pollio ea fuit diligentia, ea cura in edendis | |
| bonis malisque principibus, ut etiam triginta tyrannos | |
| un<o> breviter libro concluderet, qui Valeriani et Gal- | |
| lieni nec multo superiorum aut inferiorum principum | 5 |
| fuere temporibus. quare etiam <laudes, quod nobis> | 4.1 |
| quoque etiamsi <festinemus>, non tamen minima fue- | |
| rit cura, ut dictis Aureliano, Tacito et Floriano, Probo | |
| etiam, magno ac singulari principe, cum dicendi essent | |
| Carus, Carinus et Numerianus, de Saturnino, Bonoso | 5 |
| et Proculo et Firmo, qui sub Aureliano fuerant, non | |
| taceremus. | |