Firmo patria Seleu<c>ia fuit, tametsi plerique Grae- 3.1.1
corum alteram tradunt, ignari eo tempore ipso tres
fuisse Firmos, quorum unus praefectus Aegypti, alter
dux limi[li]tis Africani idemque pro consule, tertius
iste Zeno<b>iae amicus ac socius, qui Alexandriam 5
Aegyptiorum incitatus furore pervasit et quem Aure-
lianus solita virtutum suarum felicitate contrivit. de 2.1
huius divitiis multa dicuntur. nam et vitreis quadra-
turis <b>itumine aliisque medicamentis insertis domum
in<s>tr[od]uxisse perhibetur et tantum habuisse de
c<h>artis, ut publice saepe diceret exercitum se alere 5
posse papyr<o> et glutine. idem et cum Blemmyis so- 3.1
cietatem maximam tenui<t> et cum Saracenis. naves quo-
que ad Indos negotia<to>ri<a>s saepe misit. ipse quoque 4.1
[ipse perhibetur] dicitur habuisse duos dentes elephanti
pedum denum, e quibus Aurelianus sellam constituerat
facere ad<d>itis aliis duobus, in qua Iuppiter aureus
et gemmatus sederet cum specie praetext<a>e ponen- 5
dus in templo Solis, Appenninis sortibus ad[d]itis,
quem appellari voluerat Iovem Consulem vel Consu-
lentem. sed eosdem dentes postea Carinus mulieri cui- 5.1
dam dono dedit, quae lectum ex his fecisse narratur.
<quam>, quia et nunc scitur et sciri apud posteros
nihil proderit, taceo. ita do<n>um Indicum, Iovi Opti- 6.1
mo Maximo consecratum, per deterrimum principem
et ministerium libidinis factum videtur <et> pretium.