Perit anno septuagensimo, sed quasi adulescens desi- 12.4.1
deratus est. mors autem eius talis fuisse narratur:
cum Alpinum caseum in cena edisset avidius, nocte
reiectavit atque alia die f[r]ebre commotus est. tertia 5.1
die, cum se gravari videret, Marco Antonino rem publi-
cam et filiam praesentibus praefectis commendavit
Fortunamque auream, quae in cubiculo principum poni
solebat, transferri ad eum iussit, sign<um> tum tri- 6.1
buno aequanimitatis dedit atque ita conversus quasi
dormiret, spiritum reddidit apu<d> Lorium. alienatus in 7.1
febri nihil aliud quam de re p. et de his regibus,
quibus irascebatur, loquutus est. privatum patrimo- 8.1
nium filiae reliquit. testamento autem omnes suos
legatis idoneis prosecutus est.