Fuit vir forma conspicuus, ingenio clarus, moribus 2.1.1
clemens, nobilis, vultu placidus, ingenio singulari, elo-
quentiae nitidae, litteraturae praecipuae, sobrius, dili-
gens agri cultor, mitis, largus, alieni abstinens, et om-
nia haec cum mensura et sine iactantia, in cunctis 2.1
postremo laudabilis et qui merito Numae Pompilio e<x>
bonorum sententia conparatu<r>. Pius cognominatus est 3.1
a senatu, vel quod soceri fessi iam aetatem manu prae-
sente senatu levaret (quod quidem non satis magn<ae>
pietatis est argumentum, cum impius sit magis, qui
ista non faciat, quam pius qui de<b>itum reddat) vel 4.1
quod eos, quos Hadrianus per malam valetudinem
occidi iusserat, reservavit, vel quod Hadriano contra 5.1
omnium studia post mortem infinitos atque inmen-
sos honores decrevit, vel quod, cum se Hadrianus inter- 6.1
imere vellet, ingenti custodia et diligentia fecit, ne id
posset admittere, vel quod vere natura clementissimus 7.1
et nihil temporibus suis asperum fecit. idem fenus 8.1
trientarium, hoc est minimis usuris exercuit, ut patri-
monio suo plurimos adiuvaret. fuit quaestor liberalis, 9.1
praetor splendidus, consul cum Catilio Severo. hic in 10.1
omni vita sua privata in agris <fr>equentissime vixit,
sed clarus in locis omnibus fuit. ab Hadriano inter 11.1
quattuor consulares, quibus Italia committebatur, elec-
tus est ad eam partem Italiae regendam, in qua pluri-
mum possidebat, ut Hadrianus viri talis et honor<i>
consuleret et quieti. 5