Vides tota [a]epistula maiores suos Romanos illum 4.8.1
velle intellegi. indicat et oratio eius ad senatum data 5.1.1
istam generis praerogativam. nam cum primum im-
perator esset creatus, sic ad senatorium ordinem scrip-
sit. inter cetera: 'gaudendum est itaque, p. c., quod 2.1
unus ex vestro ordine, vestri etiam generis imperator
est factus. quare adnitem<ur>, ne meliores peregrini
quam vestri esse videantur.' hoc quoque loco satis 3.1
clarum est illum voluisse intellegi se esse Romanum,
id est Roma oriundum.