| Fuit a prima infantia gravis. at ubi egressus est | 2.1.1 |
| annos, qui nutricum foventur auxilio, magnis prae- | |
| ceptoribus traditus ad philosophiae scita pervenit. usus | 2.1 |
| est magistris ad prima elementa Euforione litteratore | |
| et Gemino comoedo, musico Androne eodemque geo- | |
| metra. quibus omnibus ut disciplinarum auctoribus | |
| plurimum detulit. usus praeterea grammaticis Graeco | 3.1 |
| Alexandro Coti<aens>i[s], Latinis Trosio Apro et Po- | |
| l<i>on<e> et Eutychio Proculo Siccensi. oratoribus usus | 4.1 |
| est Graec<is> Ani<ni>o Macro, Caninio Celere et Herode | |
| Atti[o]co, Latino Frontone Cornelio. sed multum ex | 5.1 |
| his Frontoni detulit, cui et statuam in senatu petit. | |
| Proculum vero usque ad proconsulatum provexit | |
| [h]on<e>ribus in se receptis. philosophi<a>e operam | 6.1 |
| vehementer dedit et quidem adhuc puer. nam duo- | |
| decimum annum ingressus habitum philosophi sump- | |
| sit et deinceps tolerantiam, cum studeret in pallio et | |
| humi cubaret, vix autem matre agente instrato pelli- | 5 |
| bus lectulo accubaret. usus est etiam Commodo ma- | 7.1 |
| gistro, cuius ei adfinitas fuerat destinata, usus est et | |
| Apollonio Chalcedonio stoico philosopho. tantum | 3.1.1 |
| autem studium in eo philosophiae fuit, ut adscitus iam | |
| in imperatoriam tamen ad domum Apollonii discendi | |
| caus<a> veniret. audivit et Sextum Ch<a>eronensem | 2.1 |
| Plutarchi nepotem, Iunium Rusticum, Claudium Maxi- | |
| mum et Cinnam Catulum stoicos, peripat[heth]eticae | 3.1 |
| vero studios<u>s audivit Claudium Severum, <s>et prae- | |
| cipue Iunium Rusticum, quem et reveritus est et secta- | |
| tus, qui domi militiaeque pollebat, stoicae disciplinae | |
| peritissimum; cum quo omnia communicavit publica | 4.1 |
| privataque consilia, cui etiam ante praefectos praetorio | |
| semper osculum dedit, quem et consulem iterum de- | |
| signavit, cui post obitum a senatu statuas postulavit. | |
| tantum autem honoris magistris suis detulit, ut ima- | 5.1 |
| gines eorum aureas in larario haberet ac sepulchra | |
| eorum aditu, hostiis, floribus semper honoraret. stu- | 6.1 |
| duit et iuri audiens Lucium Volusium M<a>ecianum. | |
| tantumque operis et laboris studiis inpendit, ut corpus | 7.1 |
| adficeret, atque in hoc solo pueritia eius reprehendere- | |
| tur. frequentavit et declamatorum scolas publicas ama- | 8.1 |
| vitque <ex> condiscipulis praecipuos senatorii ordinis | |
| Seium Fuscianum et Aufidium Victorinum, ex eque- | |
| stri B<a>ebium Longum et Cal[l]enum. in quos maxime | 9.1 |
| liberalis fuit, et ita quidem ut, quos non posset ob | |
| qualitatem vitae rei p. praeponere, locupletatos teneret. | |