Proficiscens ad bellum Germanicum filiam suam non
|
20.6.1
|
decurs<o> luctus tempore grand<a>evo equitis Romani
|
|
filio Claudio Pompeiano dedit genere Antioc<h>ensi
|
|
nec satis nobili (quem postea bis consulem fecit), cum
|
|
filia eius Augusta esset et Augustae filia. sed has
|
7.1
|
nuptias et Faustina et ipsa, quae dabatur, invitae
|
|
habuerunt. cum Mauri Hispanias prope omnes vasta-
|
21.1.1
|
rent, res per legatos bene gestae sunt. et cum per
|
2.1
|
Aegyptum Bucolici[s] milites gravia multa fecissent,
|
|
per Av<i>dium Cassium retunsi sunt, qui postea ty-
|
|
rannidem arripuit. sub ipsis profectionis diebus in
|
3.1
|
secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Cae-
|
|
sarem, execto sub aure tubere[m] septennem amisit.
|
|
quem non plus quinque diebus luxit consolatusque
|
4.1
|
etiam medicos <se> actibus publicis reddidit. et quia
|
5.1
|
ludi Iovis Optimi Maximi erant, interpellari eos pu-
|
|
blico luctu noluit iussitque, ut statuae tantum modo
|
|
filio mortuo decernerentur, et imago aurea circensibus
|
|
per pompam ferenda, et ut sal<i>ari[i] carmini nomen
|
5
|
eius insereretur. instante sane adhuc pestilentia et deo-
|
6.1
|
rum cultum diligentissime restituit et servos, quem
|
|
ad modum bello Punico factum fuerat, ad militiam
|
|
paravit, quos voluntarios exemplo volonum appellavit.
|
|
armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit.
|
7.1
|
latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit.
|
|
armavit et dio<g>mitas. emit et Germanorum auxilia
|
|
contra Germanos. omni pra<a>eterea diligentia paravit
|
8.1
|
legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum.
|
|
et, ne provincialibus esset molestus, auctione<m> rerum
|
9.1
|
aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in
|
|
qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa
|
|
cum tabulis magnorum artificum vendidit. Marcoman-
|
10.1
|
nos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam pro-
|
|
vincialibus reddidit. gentes omnes ab Illyrici limite
|
22.1.1
|
usque in Galliam conspiraverant, ut Marcomanni, Va-
|
|
ristae, Hermunduri et Quadi, Suevi, Sarmat<a>e, La-
|
|
cringes et Burei †hi aliique cum Victualis, Sosibes,
|
|
Sicobotes, Roxolani, Basternae, Halani, Peu<c>ini, Costo-
|
5
|
boci. inminebat et Parthicum bellum et Brittanicum.
|
|
magno igitur labore etiam suo gentes asperrimas vicit
|
2.1
|
militibus sese imitantibus, ducentibus etiam exercitum
|
|
legatis et praefectis praetorio, accepitque in deditio-
|
|
nem Marcomannos plurimis in Italiam traductis. sem-
|
3.1
|
per sane cum optimatibus non solum bellicas res sed
|
|
etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit. deni-
|
4.1
|
que sententia illius praecipua semper haec fuit:
|
|
'aequius est, ut ego tot talium amicorum consilium
|
|
sequar, quam ut tot tales amici meam unius voluntatem
|
|
sequantur.' sane quia durus videbatur e<x> philosophiae
|
5.1
|
institutione[m] Marcus ad militiae labores atque ad
|
|
omnem vitam, graviter carpebatur, sed male loquen-
|
6.1
|
tum vel sermon<i> vel litteris respondebat. et multi no-
|
7.1
|
biles bello Germanico sive Marcomannico immo pluri-
|
|
marum gentium interierunt (quibus omnibus statuas
|
|
in foro Ulpio collocavit); quare frequenter amici sua-
|
8.1
|
serunt, ut a bellis discederet <et> Romam veniret, sed
|
|
ille contempsit ac perstitit nec prius recessit, quam
|
|
omnia bella finiret. provincias ex proconsularibus con-
|
9.1
|
sulares aut ex consularibus proconsulares aut prae-
|
|
torias pro belli necessitate fecit. res etiam in Sequanis
|
10.1
|
turbatas censura et auctoritate repressit. compositae
|
11.1
|
res et <in> Hispania, quae per Lusitaniam turbatae
|
|
erant. filio Commodo accersito ad limitem togam viri-
|
12.1
|
lem dedit, quare congiarium populo divisit, et eum
|
|
ante tempus consulem designavit.
|
|