Igitur Lucius Ceionius [c]Aelius Commodus Verus 1.3.1
Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appella-
tus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus,
neque inter bonos neque inter malos principes po-
nitur. quem constat non inho[no]rruisse vitiis, non 4.1
abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero
principatu, sed sub Marco in simili ac pari<s> maie-
statis imperio, a cuius secta [a]lascivia morum et vitae
licentioris nimietate dissensit. erat enim morum sim- 5.1
plicum et qui adumbrare nihil posset. huic naturalis 6.1
pater fuit Lucius <A>elius Verus, qui ab Hadriano adop-
tatus primus Caesar est dictus et in eadem statione
constitutus perit. avi ac proavi et item maiores plu- 7.1
rimi consulares. natus est Lucius Romae in praetura 8.1
patris sui XVIII. kal. Ianuariarum die, quo et Nero, qui
rerum potitus est. origo eius paterna pleraque ex Etru- 9.1
ria fuit, materna ex Faventia.