Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato 2.1.1
in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare
in Hadriani familia remansit. a quo Aurelio datus 2.1
est adoptandus, cum sibi ille Pium filium, Marcum
nepotem esse voluisset posteritati satis providens, et 3.1
ea quidem lege, ut filiam Pii Verus acciperet, quae
data est Marco idcirco, quia hic adhoc impar vide-
batur aetate, ut in Marci vita exposuimus. duxit autem 4.1
uxorem Marci filiam Lucillam. educatus est in domo
Tiberiana. audivit Scaurinum grammaticum Latinum, 5.1
Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Grae-
cos T<e>lephum atque <He>f<a>estionem, <H>arpocra-
tionem, r<h>et[h]ores Ap[p]ollonium, Celerem Caninium
et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem, 5
philosophos Ap[p]ollonium et Sextum. hos omne<s> 6.1
amavit unice, atque ab his in vicem dilectus est,
nec tamen ingeniosus ad litteras. amavit autem in 7.1
pueritia versus facere, post orationes. et melior qui-
dem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut ve-
rius dicam, peior poeta quam r<h>et[h]or. nec desunt, 8.1
qui dicant eum adiutum ingenio amicorum atque ab
aliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si qui-
dem multos disertos et eruditos semper secum ha-
buisse dicitur. educatorem habuit Nicomedem. fuit vo- 9.1
luptarius et nimis laetus et omnibus deliciis, ludis,
iocis decenter aptissimus. post septimum annum in 10.1
familiam Aureliam traductus Marci moribus et aucto-
ritate formatus est. amavit venatus, pal<a>estras e<t>
omnia exercitia iuventutis. fuitque privatus in domo 11.1
imperatoria viginti et tribus annis.