| <COMMODUS> ANTONINUS | |
| AELI LAMPRIDI | |
| De Commodi Antonini parentibus in vita Marci An- | 1.1.1 |
| tonini satis est disputatum. ipse autem natus est apud | 2.1 |
| Lanu<v>ium cum fratre Antonino gemino prid(ie) kal. | |
| Septemb(res) patre patruoque consulibus, ubi et avus | |
| maternus dicitur natus. Faustina cum esset Commo- | 3.1 |
| dum cum fratre pr<a>egnans, visa est in somnis ser- | |
| pentes parere, sed ex his unum ferociorem. cum autem | 4.1 |
| peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus | |
| quadrimus elatus est, quem parem astrorum cursu | |
| Commodo mathematici promittebant. mortuo igitur | 5.1 |
| fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et [et] | |
| magnorum atque optimorum virorum erudire conatus | |
| est. habuit litteratorem Gr<a>ecum Onesicraten, La- | 6.1 |
| tinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus | |
| fuit. sed tot disciplinarum magistri nihil ei profu- | 7.1 |
| erunt. tantum valet aut ingenii vis aut eorum, qui | |
| in aula institutores habentur. nam a prima statim | |
| pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore quo- | |
| que pollutus et constup<r>atus fuit, iam in his artifex, | 8.1 |
| quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fin- | |
| geret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram denique et | |
| gladiatorem perfectum ostenderet. auspicium crude- | 9.1 |
| litatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duode- | |
| cimo; nam cum tepid<i>us forte lotus esset, balnea- | |
| torem in fornacem conici iussit; quando a p<a>eda- | |
| gogo, cui hoc iussum fuerat, ver<v>ecina pellis in fornace | 5 |
| consumpta est, ut fidem poen<a>e de fetore nidoris | |
| impleret. | |