<HELVIUS> PERTINAX
IULI CAPITOLINI
  Publi[c]o Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius 1.1.1
Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione l<a>[g]-
nariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem gere-
ret, inposuisse fatetur. natus est Pertinax in Appennino 2.1
in villa matris. equus pullus ea hora, qua natus est,
in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus de-
cidit exspiravit. hac re motus pater ad Chald<a>eum 3.1
venit. qui cum illi futura ingentia praedi[di]xisset,
sti[r]pem se perdidisse dixit. puer litteris elementariis 4.1
et calculo inbutus, datus etiam Graeco grammatico at-
que inde Sulpi<ci>o Apollinari, post quem i<t>em Perti-
nax grammaticen professus est.