Timore sane Pertinax coactus omnia, quae Commo- 6.6.1
dus militibus et veteranis dederat, confirmavit. sus- 7.1
cipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam
sponte inierat. quaestionem maiestatis penitus tulit 8.1
cum iureiurando, revocavit etiam eos, qui deportati
fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta,
qui occisi fuerant. filium eius senatus Caesarem appel- 9.1
lavit. sed Pertinax nec uxoris August<a>e appellatio-
nem recepit et de filio dixit: 'cum meruerit'. et cum 10.1
Commodus allectionibus innumeris praetorias miscuis-
set, senatus consultum Pertinax fecit iussitque eos, qui
praeturas non gessissent sed allectione accepissent,
post eos esse, qui vere praetores fuissent. sed hinc 11.1
quoque grande odium sibi multorum commovit. cen-
sus retractari iussit. delatores <cu>nctos graviter puniri 7.1.1
iussit et tamen mollius quam priores imperatores, uni-
cuique dignitati, si delationis crimen incurreret, poe-
nam statuens. legem sane tulit, ut testamenta priora 2.1
non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve
ob hoc fiscus aliquando succederet; ipsequ[a]e pro- 3.1
fessus est nullius se aditur<u>m hereditatem, quae aut
adulatione alicuius delata esset aut lite [aut] perplexa,
ut legitimi heredes et necessarii privarentur. addidit-
que sena[na]tus consulto h<a>ec verba: 's[t]atius est, 4.1
p. c., inopem rem p. optinere quam ad divitiarum cu-
mulum per discriminum atque dedecorum vestigia per-
venire.' donativa et congiaria, quae Commodus pro- 5.1
miserat, solvit. annonae consultissime providit. et cum 6.1
tantam pe<n>u<r>iam, aerarii haberet, ut praeter decies
sestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea
exigere, quae Commodus indixerat, contra quam pro-
fessus fuerat. denique adgressus eum Lollianus Gen- 7.1
tianus consularis, quod contra promissum faceret, ne-
cessitatis rationem accepit. au<c>tionem rerum Com- 8.1
modi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iu-
beret, exceptis his qui per vim Palatio videbantur in-
serti. et de his, quos vendi iussit, multi postea re- 9.1
ducti ad ministerium oblectarunt Se<v>e<ru>m. quid<a>m
per alios principes usque ad senatoriam dignitatem
pervenerunt. scurras turpissimorum nominum dede- 10.1
cora perferentes proscripsit ac vendidit. cuius nundi- 11.1
nationis pecuniam, quae ingens fuit, militibus dona-
tivo dedit. a libertis etiam ea exegit, quibus Commodo 8.1.1
vendente ditati fuerant. auctio sane rerum Commodi 2.1
in his insignior fuit: vestis subtegmine serico aureis
filis [insignior] p<raet>er tunicas p<a>enulasque la-
cernas et chirod<y>tas Dalmatarum et cirratas militares
purpureasque clamydes Gr<a>ecanicas atque castren- 5
ses et cuculli Bardaici et <sa>ga armaque gladiatoria gem- 3.1
mis auroque composita. <vendidit> et maceras Hercu- 4.1
laneas et torques gladiatorias vasaque el<ectr>o, auro,
ebore, argento <v>itroque composita atque etiam † 5.1
phando vitrobuli e<x> materi[a]e eadem et vasa Sam-
nitica calfactandae resinae ac pici de<v>ellendis homini-
bus ac l<ev>iginandis. nec non vehicula arte fabricae 6.1
nova perplexis div<er>sisque rotarum <o>rbibus et exqui-
sitis sedilibus nunc ad solem declinandum nunc ad spi-
ritus op<p>ortunitatem per vertiginem; et alia iter me- 7.1
tientia <h>orasque monstrantia et cetera vitiis eius con-
venientia. reddidit praeterea dominis eos, qui se ex 8.1
privatis domibus in aulam contulerant. convivium im- 9.1
peratorium ex inmenso ad certum revocavit modum.
sumptus etiam omnes Commodi re<ci>dit. exemplo autem 10.1
imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex omnium con-
tinentia vilitas nata est; nam imperatorium sump- 11.1
tu<m> pulsis non necessariis ad soliti dimidium de-
traxit. praemia militantibus posuit. aes alienum, quod 9.1.1
primo imperii tempore contraxerat, solvit. aerarium
in suum statum restituit. ad opera publica certum 2.1
sumptum constituit. reformandis <vi>is pecuniam con-
tulit. stipendia plurimis retro debita exsolvit. obe-
undis postremo cunctis muneribus fiscum parem fe-
cit. alimentaria etiam conpendia, quae novem anno- 3.1
rum ex instituto Traiani debebantur, obdurata vere-
cundia sustulit. avaritiae suspicione privatus non 4.1
caruit, cum ap<u>t vada Sabatia oppressis fenore posses-
soribus latius suos ten<d>eret fines. denique ex versu 5.1
Luci<l>iano <a>grarius mergus est appellatus. multi au- 6.1
tem eum etiam in provinciis, quas consularis gessit, sor-
dide se egisse in litteras ret<t>ulere; nam vacationes
et legationes militares dicitur vendidisse. denique cum 7.1
parentum minimum esset patr<i>monium et nulla here-
ditas obvenisset, subito dives est factus. omnibus sane 8.1
possessiones suas reddidit, quibus Commodus ademe-
rat, sed non sine pr[a]etio. senatui legitimo semper 9.1
interfuit ac semper aliquid rettulit. civilem se salutan-
tibus et interpellantibus semper exhibuit. eos, qui ca- 10.1
lumniis adpetiti per servos fuerant, damnatis [servis]
delatoribus liberavit in crucem sublatis talibus servis,
aliquos etiam mortuos vindicavit.