Tunc Iulianus Fla<v>ium Genialem et Tullium Cri- 3.1.1
spinum suffragio praetorianorum praef. praetorii fecit
stipatusque est caterva imperatoria per Maurentium,
qui et ante <se> Sulpiciano coniunxerat. sane cum vicena 2.1
quina milia militibus promisisset, tricena dedit. inde 3.1
habita contione[m] militari vespera in senatum venit
totumque se senatui permisit factoque senatus consulto
imperator est appellatus et tribuniciam potestatem, ius
proconsulare in patricias familias relatus emeruit. uxor 4.1
etiam Mallia Scantilla et filia eius Didia Clara Augu-
stae sunt appellatae. inde se ad Palatium recepit uxore 5.1
ac filia illuc vocatis, trepidis invitis eo transeuntibus
quasi iam imminens exitium praesagirent. praef. urbi 6.1
Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum
Sulpiciani. erat interea in odio populi Didius Iulianus 7.1
ob hoc, quod creditum fuerat emendationem temporum
Commodi Pertinacis auctoritate reparand<a>m habeba-
turque ita, quasi Iuliani consilio esset Pertinax inter-
emptus. et iam hi primum, qui Iulianum odisse coepe- 8.1
rant, disseminarunt prima statim die Pertinacis cena
despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et alti-
libus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse con-
stat; nam Iulianus tantae parsimoniae fuisse perhibe- 9.1
tur, ut per triduum porcellum, per triduum leporem di-
videret, si quis e<i> forte misisset, saepe autem nulla
existente religione holeribus leguminibusque contentus
sine carne cenaverit. deinde neque cenavit, priusquam 10.1
sepultus esset Pertinax, et tristissimus cibum ob eius
necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit
de tanta[s] necessitate[s] sollicitus.