Obiecta sane sunt Iuliano haec: quod gulosus fuisset, 9.1.1
quod aleator, quod armis gladiatoriis exercitus esset,
eaque omnia senex fecerit, cum antea numquam adule-
scens his esset vitiis infamatus. obiecta est etiam su-
perbia, cum ille etiam in imperio fuisset humillimus. 5
<f>uit autem contra humanissimus ad convivia, benignis- 2.1
simus ad suscriptiones, moderatissimus ad libertatem.