| COMMENTARIVS IN ARTEM DONATI | |
| Ars dicta est vel ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, id est a virtute, quam Graeci | 405.2 |
| unius cuiusque rei scientiam vocant; vel certe ideo ars dicitur, quod artis | |
| praeceptis cuncta concludat, id est angustis et brevibus. plerique artem | |
| scribentes a litterarum tractatu inchoaverunt, plerique a voce, plerique a | 5 |
| definitione artis grammaticae. sed omnes videntur errasse. non enim | |
| propriam rem officii sui tractaverunt, sed communem et cum oratoribus | |
| et cum philosophis. nam de litteris tractare et orator potest; de voce | |
| nemo magis quam philosophi tractant; definitio etiam Aristotelicorum est. | |
| unde proprie Donatus et doctius, qui ab octo partibus inchoavit. quae | 10 |
| specialiter ad grammaticos pertinent. | |
| Nomen dictum est eo, quod res nobis efficit notas; pronomen, quia | |
| fungitur officio nominis, ut siquis dicat 'Virgilius fecit bucolica, ipse | |
| scripsit georgica'. verbum dictum est eo, quod verberato aere motu lin- | |
| guae haec pars orationis inventa sit, et licet omnes orationes cum hac | 15 |
| oratione misceantur, tamen speciale sibi haec pars hoc nomen efficit eo, | |
| quod hac frequenter utamur in elocutione, in tantum ut dicamus 'verba | |
| fecit apud populum Tullius', 'verba fecit Tullius in senatu'. adverbium | |
| dictum est, quia numquam recedit a verbo: sive enim dicam 'cras facio', | 406.1 |
| 'hodie dico', invenias adverbia verbis cohaerentia. participium vocatur, | |
| quoniam partem tenet nominis, partem verbi, quasi particapium. nam a | |
| nomine habet genera <et casus>, a verbo <tempora et> significationes, ab utro- | |
| que numerum et figuram. coniunctio dicta est, quia coniungit elocutio- | 5 |
| nes, ut 'ego et tu eamus'. praepositio dicitur, quoniam in loquendo | |
| praeponitur: dicimus enim 'ante templum est', non 'templum ante est'. | |
| interiectio dicta est, quia interponitur ad exprimendos animi affectus, ut | |
| puta 'heu mortuus est'. in his autem octo partibus naturalis est ordo. | |
| rite enim nomen primum ponitur, quod ex ipso omnium rerum notitia | 10 |
| procreatur. post hoc debet sequi pronomen, quia nominis officio fungitur | |
| nec debet ab eius significatione divelli. inde sequitur verbum, quo dixi- | |
| mus nos frequenter uti. inde adverbium, quod a verbo numquam recedit. | |
| participium autem rite post nomen et verbum ponitur, quod ex partibus | |
| utriusque natum est. praepositio cum vel verbo vel nomini praeponitur, | 15 |
| et ipsa iuste hoc loco posita est, illis iam ante praedictis, quibus prae- | |
| ponitur. similiter coniunctio, quae coniungit omnia, non debet primum | |
| locum tenere. primo enim debemus scire, quae res coniungantur, tunc | |
| unde coniungantur. interiectio ideo ultima posita est, quod nihil aliud | |
| exprimit nisi affectus animi, qui raro interponuntur. | 20 |