DE PRONOMINE
  Pronomen dictum est, quia ponitur pro nomine, ut siquis dicat 'Ver- 409.35
gilius scripsit bucolica, ipse scripsit georgica.' nec tamen videntur pro-
nomina, quoniam nominum funguntur officio, esse nomina. nam etsi
nominum vim exprimant, non tamen plene exprimunt. nomina enim po-
sita plenas faciunt elocutiones, pronomina semiplenas. item nomina posita
velut inchoant elocutiones, pronomina autem velut conplent. qualitas pro- 410.1
nominum principaliter bipertita est. omnia enim pronomina aut finita
sunt aut infinita. finita sunt quae recipiunt personas, id est quae definiunt
personas, et sunt tantum tria, ego tu ille. sed ille plerumque variat.
nam si ad praesentis personam referatur, tunc vere finitum est; si de 5
absente dicatur, minus quam finitum est. infinita autem pronomina varias
habent species. nam licet omnia quaecumque non recipiunt personas
infinita sint, tamen alia dicuntur generaliter infinita, alia minus quam
finita, alia articularia vel demonstrativa, alia possessiva. generaliter infi-
nita sunt quae cuicumque personae aptari possunt, ut est quis; et sunt 10
haec septem tantum, quis qualis talis quantus tantus quotus totus. minus
quam finita dicuntur quae commemorationem habent notarum persona-
rum, ut est ipse: haec sunt sex tantum, ipse iste is hic idem sui. sed
ex his alia sunt quae absentes personas significant, alia quae praesentes:
absentes reliqua omnia; praesentes haec tantum, iste ista istud et hic 15
haec hoc, quae non nulli pronomina etiam articularia vocant, eo quod
more Graeco cum nominibus declinantur. possessiva dicuntur pronomina
quae nos aliquid possidere ostendunt, ut est meus tuus. haec in quat-
tuor partes dividuntur. aut enim utraque parte singularia sunt, aut utra-
que pluralia, aut intrinsecus singularia, extrinsecus pluralia, aut intrin- 20
secus pluralia, extrinsecus singularia. utraque parte singularia sunt, ubi
et persona possidentis et possessi una est, ut meus; utraque parte plura-
lia, ubi multi sunt qui possidentur et multi qui possident, ut est nostri;
intrinsecus singularia, extrinsecus pluralia sunt quae possidentis unam
personam ostendunt, possessorum plurimas, ut est mei, vel e contrario, 25
ut est noster. intrinsecus autem dicitur quod pertinet ad personam pos-
sidentis, extrinsecus quod pertinet ad personam possessi. sunt autem
possessiva pronomina quinque tantum, meus tuus suus noster vester.
absque his pronominibus, quae omnia sunt viginti et unum, nullum aliud,
quod suam originem habeat, poterit reperiri; sed siqua sunt, conposi- 30
tione fiunt.
  Scire autem debemus in declinatione pronominum plerumque sub
una significatione casus varie proferri, ut est quis vel qui: nam possumus
dicere 'quis tibi fecit iniuriam' et 'qui tibi fecit iniuriam'. item inve-
nitur genetivus duplex, ut mei vel mis, tui vel tis: nam possumus dicere 35
'mei causa te peto' <et 'mis causa te peto' et 'tui causa te peto' et 'tis
causa te peto'>. sed mis et tis de usu recesserunt. item ablativus singu-
laris aliquando varie terminatur, ut a quo vel a qui. nam dicimus 'a 411.1
quo venisti' et 'a qui venisti'; sed a qui in usu esse desiit. dativus
etiam et ablativus pluralis plerumque varii sunt: dicimus enim et a quis
et a quibus. qui quidem videntur hac ratione variari, quoniam ablativus
singularis inventus est varius. scimus enim quia omnia quae o terminan- 5
tur in is mittunt, quae i, in bus. ergo sicut dicimus ab hoc docto ab
his doctis, ita dicimus a quo a quis. item sicut dicimus a puppi a pup-
pibus, ita dicimus a qui a quibus. sed pronomina quem ad modum in
declinatione duplicant casus, ita plerumque minuunt. nam sunt prono-
mina ubi tantum modo genetivi sunt * * * ut eccum eccam ellum; sunt ubi 10
nominativus et vocativus deest, ut sui sibi se a se; sunt ubi vocativus
tantum deest, ut in pronomine quod est ego.