DE BARBARISMO
  Decurso octo partium tractatu incipit iam transire ad illud, quod do- 443.29
cet nos, vel quem ad modum possumus vitare vitia vel habere virtutes. 30
vitia autem sunt, ut ipse dicit, tantum quattuordecim. reliquae vero
virtutes vocantur, quae dividuntur in metaplasmos, in schemata, in tro-
pos. metaplasmus est res solius necessitatis, schema res solius ornatus,
tropus res quae duo amplectitur superiora * * * et vitiorum omnium, in qui-
bus est barbarismus. quod vitium ita definiunt, barbarismus est vitium 444.1
factum in una parte orationis vel in uno sermone contra regulam artis
grammaticae. Plinius autem dicit barbarismum esse sermonem unum, in
quo vis sua est contra naturam. barbarismus autem dicitur eo, quod
barbari prave locuntur, ut siqui dicat Rumam pro Roma. sed tunc bar- 5
barismus dicitur, cum in uno Romanae linguae sermone peccamus. cete-
rum si peregrina sint verba (habemus enim multa et a Gallis et ab Africis
et ab aliis gentibus), tunc barbarolexis vocatur. praeterea si in prosa ora-
tione fiat, tunc barbarismus dicitur; si autem in poemate, metaplasmus
vocatur. quando enim dicit Virgilius relliquias, quoniam in metro est, 10
dicimus esse metaplasmum; si soluta esset oratio, barbarismum vocaremus.
fit autem barbarismus principaliter modis duobus, pronuntiatione et scripto:
<pronuntiatione,> si aut naturaliter longas syllabas breviter proferamus, ut
Romam, aut si naturaliter breves producamus, ut rosam. scripto vero
quem ad modum fit? modis quattuor, id est per adiectionem detractionem 15
inmutationem transmutationem; et fit quinque rebus, littera syllaba ac-
centu tempore adspiratione. haec omnia aut adiciuntur aut detrahuntur.
adicitur littera, ut 'relliquias Danaum', syllaba, ut induperator pro
eo quod est imperator: tempore, ut 'Italiam fato profugus', cum
Italiam priore correpta syllaba dicere debeamus: accentu, ut hic; aliter 20
enim pronomen, aliter adverbium pronuntiandum est: adspiratione, hor-
cus pro orcus; sic enim dicebant antiqui. similiter per detractionem.
aut littera detrahitur, ut Achiles pro Achilles, aut syllaba, ut vixe pro
eo quod est vixisse: aut tempore, ut
    steteruntque comae et vox faucibus haesit 25
pro stetērunt; media enim syllaba naturaliter produci debuit: accentus, quan-
do dicimus déinde; mediam enim habere debuit <acutam>, quia positione longa
est: adspiratione, ut arena <pro harena>; hoc enim verum est; dicta est enim
ab eo, quod harida sit terra. inmutatio vero et transmutatio simili ratione
monstratur. quorum exempla ibi in arte sunt posita. per adspirationem 30
quando facimus barbarismum, dubitatum est, an pronuntiationi inputare-
tur, an scripto, quoniam haec aliquando anhelitus et cum linguae est,
scribendo esse dicitur cum anhelitu in pronuntiando. inter <in>mutationem 445.1
et transmutationem hoc interest, quod inmutatio dicitur, ubi altera littera
pro littera ponitur, ut olli pro illi; transmutatio autem est, ubi solus ordo
mutatur ipsis manentibus litteris, ut Euandre pro Euander. conversio
enim facta est litterarum. 5
  His ita se habentibus dicit esse quaedam vitia, quibus quidem nomen
non tribuit, tamen vitanda praecepit. sunt autem iotacismi labdacismi
myotacismi hiatus et collisiones. iotacismi sunt, quotiens post ti vel di
syllabam sequitur vocalis, et plerumque supra dictae syllabae in sibilum
transeunt, tunc scilicet, quando medium locum tenent, ut meridies. 10
quando autem primum locum tenent, etiam sic positae, sicut dicuntur,
ita etiam sonandae sunt, ut dies tiaras. labdacismi fiunt, si aut unum <l>
tenuius dicis [solocismum], ut Lucius, aut geminum pinguius, ut Metellus.
myotacismus fit, quotiens post partem orationis in m littera desinentem
sequitur alia pars orationis quae inchoat a vocali, ut 'hominem amicum'. 15
hoc vitium vitare possumus aut per suspensionem pronuntiandi aut ex-
clusione ipsius m litterae. sed melius est ut suspensione pronuntiandi
hoc vitium relinquamus. si enim voluerimus m litteram excludere, vi-
tamus quidem myotacismum, sed cadimus in hiatum. hiatus autem est,
quando vocalis vocalem sequitur in duabus partibus orationis, ut 'Musa 20
amavit'. quod foedius est, si eae<dem> vocales se sequantur; ceterum si
aliae, levius videtur, ut 'Musa optimum'. collisiones sunt, quotiens ab
iisdem syllabis inchoamus sequentes partes orationis, quibus terminantur
priores, ut 'mater trahis'. ut diximus, vitiis nomen inponere nullatenus
potuerunt; definitionem tamen intuentes possumus ita defendere. nam si 25
barbarismus est vitium factum in una parte orationis, tantum non erit
barbarismis adplicandus iotacismus et labdacismus, qui in singulis fiunt
partibus orationis; ceterum myotacismus hiatus et collisiones, quoniam non
numquam in una parte orationis possunt effici. de qua re se a nomine
abstinuit. praeterea [hiatum] sunt barbarismi qui ad grammaticos perti- 30
nent; illi vero, qui in syllabis fiunt, neque ad grammaticos pertinent
neque barbarismi dici possunt. frequenter enim in duabus partibus ora-
tionis fiunt, quod contra definitionem est barbarismi, ut 'leges nostras',
'ergo revoco' et similia. hae dicuntur malae compositiones.