DE LITTERA
  Litteras Latinas constat Carmentem invenisse, matrem Euandri. quae 421.2
ideo dictae sunt litterae, quod legentibus iter praebeant, vel quod in
legendo iterentur, quasi legiterae. omnes autem litterae principaliter in
duas dividuntur partes, in vocales et in consonantes. item ipsae conso- 5
nantes in duas dividuntur partes, in semivocales et mutas. vocales di-
cuntur, quia per se sonant et per se syllabam faciunt, et nullae aliae
litterae sine ipsis possunt syllabam facere. consonantes dicuntur, quia non
naturaliter sonant, sed mixtae cum vocalibus proferuntur; quae non tam
videntur unum quoddam sonare, sed quasi duplex consonare. semivocales 10
dicuntur, quia semis habent de potestate vocalium. nam cum vocales et
per se sonant et per se syllabam faciunt, istae per se quidem sonant, sed
per se syllabam non faciunt. mutae dictae sunt eo, quod nihil habeant
de potestate vocalium. nam nec per se sonant nec per se syllabam fa-
ciunt. etenim semivocalibus si detrahas naturales sonos, vel paululum so- 15
nant; mutis si detrahas, nihil sonabunt. vocales sunt quinque, a e i o u.
ex his duae, e et o, aliter sonant productae, aliter correptae. nam o
productum quando est, ore sublato vox sonat, ut Roma; quando corre-
ptum, de labris vox exprimitur, ut rosa. item e quando producitur, vi-
cinum est ad sonum i litterae, ut meta; quando autem correptum, vicinum 20
est ad sonum diphthongi, ut equus. i vero et u varias habent potestates:
sunt enim vocales consonantes mediae nihil digammi duplices. sed ut sint
vocales consonantes et mediae, utriusque litterae est; ut autem nihil et
digammos sit, u litterae est; ut duplex sit, ad i litteram pertinet. voca-
les autem sunt i et u, quando vel solae positae syllabas faciunt, ut unus 25
itur, vel quando iunguntur consonantibus, ut unda inde. consonantes
autem tunc fiunt, quando ipsae praecedentes post se habent alias vocales
in isdem syllabis constitutas, ut vanus Ianus. quin etiam ipsae duae si
inter se iungantur, quae prior est fit consonans, ut Iuno vita. etiam sola
<u> quando geminatur et syllabam facit, quae prior est fit consonans, ut 30
vultus vulgus. mediae autem tunc sunt, quando naturalem sonum reci-
piunt, ut vir optimus: nam quod e contra sonamus ut scribimus, sed
pingue nescio quid pro naturali sono usurpamus. u littera nec vocalis
nec consonans est, quando dicimus quoniam. etenim non est vocalis, quia
eam o vocalis consequitur, et scimus, quando post se habet aliam voca- 35
lem, quod fit consonans. non autem potest esse consonans, quoniam
non ipsa praecedit, nec potest esse consonans, nisi quando ipsa praecedit.
fungitur etiam digammi ratione, id est pinguiorem sonum praestat parti- 422.1
bus orationis, ut Velena. hoc ergo et nos facimus, quotienscumque con-
sonans est, ut Venus. i vero quaeritur utrum geminata possit unam syl-
labam facere, ut puta dii utrum iam per duo i scribatur, quod multi di-
cunt, multi negant. plane sciendum est quod i inter duas posita vocales 5
in una parte orationis pro duabus est consonantibus, ut Troia. omnes
vocales Latinae et produci et corripi possunt. a producitur, ut acer; cor-
ripitur, ut amor: e producitur, ut meta; corripitur ut ego: i producitur,
ut itur; corripitur, ut ibi: o producitur, ut Roma; corripitur, ut rosa: u
producitur, ut unus; corripitur, ut ubi. sed quod dicimus eas et produci 10
posse et corripi, sic intellegimus, non in una parte orationis utrumque
posse contingere, sed [de ratione adspirationis] in diversis. aspirare non
debemus, nisi quando sequitur vocalis, ut homo. sed non ubicumque
vocalis est, et aspiratio est; sed ubicumque aspiratio est, necessario et
vocalis. semivocales sunt septem, quae ita proferuntur, ut inchoent ab 15
e littera et desinant in naturalem sonum, ut ef el em en er es ix; sed
x ab i inchoat et duarum consonantium fungitur loco. nam maiores nostri
pro hac x aut g et s aut c et s ponebant, g et s, ut rex regis, c et s,
ut pix picis. de genetivi autem declinatione colligebant, quando vel c
vel g uterentur. sed posteaquam inventa sunt nomina quae nec c nec g 20
in genetivo haberent, ut nix nivis, senex senis, coepit haec littera scribi,
id est x, et pro duabus haberi consonantibus. s littera hanc habet na-
turam, ut, ubi opus est, excludatur de metro, ut in hoc versu 'ponite
spes sibi quisque'. excluditur autem, quotiens vel inchoat sermonem
vel determinat; in medio autem posita numquam excluditur, ut respira. 25
quattuor sunt liquidae, l m n r. sed frequenter utimur duabus, prima
et quarta, raro secunda, tertia numquam nisi in Graecis nominibus. sane
tunc possunt istae liquescere, cum ante se habuerint in una syllaba vel
quamcumque mutam vel f semivocalem. sed et hic haec ratio servanda
est, quae in adspiratione praedicta est, id est non ubicumque praecedit 30
muta vel f semivocalis, istae liquescunt; sed ubicumque istae liquescunt,
necesse est ut illae praeponantur. mutae sunt novem, quae debent in-
choare a naturali sono et in vocalem e litteram desinere, ut b g et reliquae.
ex quibus tres, quoniam non desinunt in e, contumeliam patiuntur, <h k q. h a>
plerisque adspirationis nota, a plerisque consonans habetur. k vero et q 35
aliter nos utimur, aliter usi sunt maiores nostri. namque illi, quotiens-
cumque a sequebatur, k praeponebant in omni parte orationis, ut kaput
et similia; nos vero <non> usurpamus k litteram nisi in Kalendarum nomine 423.1
scribendo. itemque illi q praeponebant, quotiens u sequebatur, ut qum;
nos vero non possumus q praeponere, nisi et u sequatur et post ipsam
alia vocalis, ut quoniam. y et z Graecae sunt litterae. y vocalis est, z
pro duplici, quamquam apud nos z et pro duplici sit, ut 'Mezenti du- 5
cis exuvias', et pro simplici, ut 'nemorosa Zacynthos'. omnia
nomina litterarum generis sunt neutri et indeclinabilia sunt. sciendum
autem x litteram Latinam duplicem etiam pro simplice posse poni, quando
Graeca sunt nomina, ut in hoc versu, 'implevit litora Xanthus'.