| DE FINALIBVS | |
| SERVIVS HONORATVS AQVILINO SALVTEM. | |
| Vltimarum syllabarum naturas, sicut proposueras, breviter lucideque | 449.3 |
| digessi. in qua re mea audacia tuo defenditur imperio. nam hoc opus, | |
| dum velut facile ac per se patens multi reliquerunt, difficilius reddiderunt. | 5 |
| Quamquam rationem litterae et syllabae in Donati artibus habeamus, | |
| tamen breviandi causa aliqua ex his decerpsimus, quae ad scientiam me- | |
| trorum proficere credimus. | |
| Igitur primas syllabas omnium partium orationis duobus modis | |
| considerabimus, natura et positione. natura tripertita est. nam aut | 10 |
| diphthongo syllaba longa esse cognoscitur, ut ae oe au eu ei, aut | |
| exemplo; quaeritur enim, utrum syllaba longa sit an brevis, ut 'Musa | 450.1 |
| mihi causas memora': aut ex conpositione figurae, ut si nescias qua- | |
| lis sit pius, ex conpositione, quae est impius, qualis sit pi cognoscitur; | |
| licet in aliquantis hoc fallat. nam cum dicimus nubere, nu longa est; | |
| item cum dicimus innuba aut pronuba, fit brevis nu in conpositione. | 5 |
| sed hoc inveniri raro contingit. positio est, cum correptam vocalem aut | |
| duae consonantes secuntur, ut arma; aut una quaevis duplex, ut axis vel | |
| Mezentius vel maior; aut altera consonans et altera vocalis loco consonan- | |
| tis posita, ut 'at Iuno' et 'at Venus'. verum si quaelibet pars orationis | |
| praepositionibus conponatur, ex his primas syllabas cognoscimus. nam | 10 |
| talis manebit fere omnis conposita syllaba, qualis et ipsa praepositio fuerit, | |
| ut ineptus. item ex ipsis praepositionibus ad et ob et in et sub diversae | |
| in verbis ponuntur. nam corripiuntur, cum crescendo disyllabum red- | |
| dunt, ut adit obit init subit; indifferenter sunt, cum trisyllabum faciunt, | |
| ut adicit obicit inicit subicit; producuntur tantum, cum tetrasyllabum ex | 15 |
| se reddunt, ut adicio obicio inicio subicio. item quae per que et per | |
| pre in primis syllabis scribuntur producuntur, excepto pretium premo | |
| preces et queror, hoc est querellam depono, et quae ex his per deriva- | |
| tionem aut declinationem fieri possunt et que coniunctione. item contra | |
| breviantur ex isdem praepositionibus in conpositione de et pro, ut dehinc | 20 |
| deinde profectus professus profusus profanus profatus proavus pronepos | |
| et cetera. sunt item aliquanta verba, quae primas syllabas temporum | |
| ratione permutant, quae subter collecta in omni praeterito perfecto vel | |
| in omni praeterito plusquamperfecto vel in uno futuro modi tantum con- | |
| iunctivi producuntur, in ceteris autem modis et temporibus breviantur, ut | 25 |
| sunt haec, lego legi legeram legero, faveo favi faveram favero, venio | |
| veni veneram venero, fugio fugi fugeram fugero, facio feci feceram fe- | |
| cero, sedeo sedi sederam sedero, fodio fodi foderam fodero, video vidi | |
| videram videro, voveo vovi voveram vovero, foveo fovi foveram fovero, | |
| iuvo iuvi iuveram iuvero, ago egi egeram egero, emo emi emeram emero, | 30 |
| lavo lavi laveram lavero, odio odi oderam odero, eo ivi iveram ivero, | 451.1 |
| sino sivi siveram sivero, sero sevi severam severo, queo quivi quiveram | |
| quivero, caveo cavi caveram cavero. item contra inveniuntur verba, quae | |
| in praesenti tempore producta sunt et in praeterito breviantur, ut sunt | |
| haec, pono posui, cogo coegi, do dedi, sto steti. item omnia verba, | 5 |
| quae in praeteritis antecrescunt, in primis syllabis breviantur, ut pendeo | |
| pependi, tondeo totondi, posco poposci, curro cucurri, tendo tetendi, | |
| pendo pependi. | |
| Medias syllabas tribus modis cognoscimus, positione et diphthongis et | |
| accentu. sed de positione et diphthongis supra tractavimus. accentus | 10 |
| autem est quasi adcantus dictus, quod ad cantilenam vocis nos facit | |
| agnoscere syllabas. qui vocis accentus duo sunt ad ea quae tractamus | |
| necessarii, correptus et productus. correptus est, quotiens sine ulla mora | |
| vocis medias syllabas enuntiamus, ut moenia tabula. productus est, quo- | |
| tiens medias syllabas cum aliqua mora vocis exprimimus, ut fortûna na- | 15 |
| tûra. sciendum est tamen, quia illa quae in verbis i correpta proferun- | |
| tur, cum in medium venerint et ipsam i in e mutaverint, ut legis lege | |
| legere, ubique breviantur; excepto cum a tribus excipiuntur consonanti- | |
| bus b et m et t, ut legêbam legêmus legêtur. cetera melius accen- | |
| tibus colliguntur. qui accentus in trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps | 20 |
| ita considerandus est, ut si quaeratur amicissimorum quibus syllabis con- | |
| stet, et dicimus primam brevem exemplo, ut 'nimium dilexit ami- | |
| cum'; secundam cum longo accentu invenimus; tertiam positione longam; | |
| quartam brevem accentu, quia, cum dicimus amicissimus, paeneultimam | |
| cum brevi accentu invenimus; quintam longam accentu. ultima vero qua- | 25 |
| lis sit, per singulas partes orationis monstrabunt rationes subiectae. | |
| Nominativus singularis has habet breves, a ut Musa, e ut sedile, | |
| o ut virgo, u ut cornu, el ut mel, il ut vigil, ul ut consul, | |
| m ut tectum, en ut carmen, ir ut vir, or ut doctor, t ut caput. | 452.1 |
| ex his producuntur in Graecis e ut Euterpe, o ut Dido, en ut lien | |
| Siren, il uno Etrusco ut Tanaquil. haec sunt item quae producuntur, | |
| i ut frugi, ol ut sol, an ut Titan, on ut Memnon, in ut del- | |
| phin, as ut facultas, c ut lac et allec. sed as finitus nominativus | 5 |
| breviatur in Graecis, cum genitivus dos habuerit, ut Arcas Arcados, | |
| Pallas Pallados. er autem in Graecis producitur, ut aether aer. item | |
| haec sunt quae in monosyllabis producuntur, in disyllabis autem et tri- | |
| syllabis et tetrasyllabis et in ceteris polysyllabis corripiuntur: ar mono- | |
| syllaba ut far, disyllaba ut Caesar; er monosyllaba ut ver, disyllaba ut | 10 |
| pater; ur monosyllaba ut fur, disyllaba ut murmur; is monosyllaba | |
| ut glis, disyllaba ut fortis; al monosyllaba ut sal, trisyllaba ut Hanni- | |
| bal. item haec sunt quae varietatem nominativi faciunt et quae sibi a | |
| genitivo suo regulam sumunt, es os us. nam es syllaba nominati- | |
| vus quando finitur, modis quinque producitur, duobus autem corripitur. | 15 |
| tunc ergo producitur, cum [aut] nomen quintae fuerit declinationis, ut | |
| dies diei: item producitur, cum totidem syllabas genitivus habuerit quot | |
| et nominativus, ut proles prolis: tertio loco producitur, cum genitivus | |
| syllaba crescens e productam in medio obtinuerit, ut merces mercedis: | |
| quarto loco producitur, cum monosyllaba nomina fuerint vel de monosyl- | 20 |
| labis ducta, ut pes bipes sonipes: quinto loco producitur, cum i ante | |
| es in fine habuerit, ut abies paries aries quies. duobus autem modis | |
| breviatur, cum aut e mediam in genitivo correptam habuerit, ut seges | |
| segetis; aut cum e in i mutaverit, ut miles militis. os item mono- | |
| syllabum, si ora significat, producitur, ut os oris; si ossa significat, bre- | 25 |
| viatur, ut os ossis. quae tamen os syllaba cum in disyllabis vel trisyl- | |
| labis venerit, et media syllaba genitivi natura producta permanserit, tum | |
| longa erit, ut nepos nepotis; si vero correpta fuerit aut diphthongum in | |
| genitivo Graeco habuerit, breviatur, ut conpos conpotis, Delos Δήλου. | |
| us vero, cum in genitivo crescente u longa permanserit, producitur, ut | 30 |
| virtus virtutis, tellus telluris, excepto uno palus, quod in genitivo dis | |
| terminatur, ut palus paludis: unde est 'sterilisque diu palus apta- | |
| que remis'. si vero in genitivo crescente correpta u permanserit aut | 453.1 |
| mutata fuerit aut non creverit, breviatur, ut pectus pectoris, vulgus vulgi. | |
| Genitivus et dativus et ablativus producuntur. sed genitivus cum aut | |
| os in fine secundum Graecos habuerit aut tertiae fuerit declinationis, | |
| cum ablativo suo e tantum littera terminato breviatur, excepto uno | 5 |
| quod producitur, ab hac fame, quia veteres huius famei, non huius famis | |
| declinabant. sed et dativus in Graecis i littera terminatus breviatur, ut | |
| Palladi. accusativus in Latinis brevis est semper: in Graecis tunc tan- | |
| tum breviatur, cum a vel on terminatur, ut Thesea Delon; alias lon- | |
| gus est. vocativus quoque in Latinis brevis est, excepto cum i termi- | 10 |
| natur, ut Mercuri; in Graecis corripitur, ut Alexi. qui etiam, dum si- | |
| milis fuerit nominativo, regulam nominativi sequitur, ut haec paupertas | |
| et o paupertas. in masculinis tantum Graecis longus est, ut Aenea. sed | |
| etiam e finitus in Graecis tunc breviatur, cum eius nominativus os | |
| fuerit terminatus, ut Phoebos Phoebe. nominativus et accusativus et vo- | 15 |
| cativus pluralis in masculino et feminino genere producuntur, in neutro | |
| autem corripiuntur. contra haec sunt Graeca nomina, quae dum ante s | |
| ultimam a aut e habuerint et a genitivo singulari dos terminato ve- | |
| nerint, tunc tantum in masculino et feminino breviantur, ut huius Arca- | |
| dos, has Arcades, hos Arcadas; alias longi sunt. genitivus pluralis sem- | 20 |
| per brevis est in Latinis, in Graecis vero producitur, ut Philaenon. dati- | |
| vus et ablativus pluralis si is terminantur, longi sunt, ut doctis; si | |
| bus, breviantur, ut agilibus: aut si Graeca sit declinatio, in termina- | |
| tus dativus corripitur, ut Arcasin. | |
| Hac regula nomina pronomina participia continentur. sed pronomi- | 25 |
| nis declinatio in hoc tantum differt, quod in monosyllabis quae vocalibus | |
| terminantur, ut me, aut vocalibus constant, ut o, in quolibet casu produ- | |
| cuntur. sed genitivus cum us finitur, breviatur, ut illius; dativus vero, | |
| sicut in nomine, semper longus est, excepto mihi tibi sibi, quae indiffe- | |
| renter poni possunt. sic reliqui quoque casus regulam sumunt ex no- | 454.1 |
| mine. | |
| In omnibus verbis modis temporibus numeris personis coniugationibus | |
| breviantur m ut docebam, r ut legebar, t ut faceret, us ut nutri- | |
| remus. e vero littera verba terminata breviantur, ut lege; sed impe- | 5 |
| rativi modi secunda tantum persona a secunda quoque coniugatione tantum | |
| producitur, ut doce. es autem breviatur, ut sum es et cetera quae ex | |
| his conponi possunt, ut adsum ades, possum potes; in aliis producitur, | |
| ut doces. is item in secunda persona indicativi modi tunc tantum pro- | |
| ducitur, cum a tertia coniugatione producta venerit, ut nutrio nutris, volo | 10 |
| vis; alias breviatur. producuntur autem a ut ama, i ut nutri, u ut lectu, | |
| as ut vocas, es ut legeres, c ut fac. | |
| In omnibus adverbiis breviantur l ut semel, r ut pariter, m ut | |
| tam. n vero excepto non et en ubique breviatur, ut forsitan. e dum | |
| finiuntur adverbia, illa producuntur, quae ex nomine veniunt et conpara- | 15 |
| tionis gradus omnino reservant, ut docte doctius doctissime; quae autem | |
| a se nascuntur, ut saepe, aut non conparantur, ut rite, aut in conpara- | |
| tione deficiunt, ut bene male, breviantur. i finita praeter quasi et ibi | |
| et ubi producuntur, ut heri. o, sicut in omnibus partibus orationis, | |
| indifferenter ponitur, ut falso. s, dum ante eam a habuerit, produ- | 20 |
| citur, ut alias cras; aliter breviatur, ut magis. producuntur autem a ut | |
| una, u ut noctu, c ut illuc. adverbia monosyllaba producenda sunt, | |
| ut huc, vel quae ex his fiunt, ut illuc, exceptis bis et ter. | |
| Omnes fere coniunctiones corripiuntur. sed quae a et i termi- | |
| nantur producuntur, excepto ita et quia et nisi. item quae in n desi- | 25 |
| nunt, si ante eam i habuerint, producuntur, ut sin. | |
| Accusativae praepositiones, absque his quae in a exeunt et una | |
| monosyllaba cis, breviantur. ablativae vero illae longae sunt monosylla- | |
| bae, quae aut vocalibus constant, ut a, aut vocalibus terminantur, ut de. | |
| sed utriusque casus praepositiones omnes breves esse non dubium est. | 30 |
| re autem ubique breviatur, ut remitto, excepto cum refert distat signi- | |
| ficat, ut est illud | |
| praeterea iam nec mutari pabula refert, | |
| et uno verbo reicio, ut | |
| reice ne maculis infuscet vellera pullis | 455.1 |
| nascentum. | |
| Omnes interiectiones, si monosyllabae fuerint producuntur, ut heu. | |
| ceterae vero exemplo similium partium orationis existimandae sunt, ut | |
| papae. | 5 |
| Haec in omnibus partibus orationis observanda sunt, exceptis his | |
| quae aut diphthongo aut positione longae sunt. |