| SERVII GRAMMATICI | |
| IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM | |
| COMMENTARIVS. | |
| In exponendis auctoribus haec consideranda sunt: poetae vita, | 1.pr.1 |
| titulus operis, qualitas carminis, scribentis intentio, numerus libro- | |
| rum, ordo librorum, explanatio. Vergilii haec vita est. patre Ver- | |
| gilio matre Magia fuit; civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae. | |
| diversis in locis operam litteris dedit; nam et Cremonae et Mediolani | 5 |
| et Neapoli studuit. adeo autem verecundissimus fuit, ut ex moribus | |
| cognomen acceperit; nam dictus est Parthenias. omni vita probatus | |
| uno tantum morbo laborabat; nam inpatiens libidinis fuit. primum | |
| ab hoc distichon factum est in Ballistam latronem | |
| "Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus: | 10 |
| nocte die tutum carpe viator iter." | |
| scripsit etiam septem sive octo libros hos: Cirin Aetnam Culicem | |
| Priapeia Catalepton Epigrammata Copam Diras. postea ortis bellis | |
| civilibus inter Antonium et Augustum, Augustus victor Cremonen- | |
| sium agros, quia pro Antonio senserant, dedit militibus suis. qui | 15 |
| cum non sufficerent, his addidit agros Mantuanos, sublatos non | |
| propter civium culpam, sed propter vicinitatem Cremonensium: | |
| unde ipse in bucolicis "Mantua vae miserae nimium vicina | |
| Cremonae". amissis ergo agris Romam venit et usus patrocinio | |
| Pollionis et Maecenatis solus agrum quem amiserat meruit. tunc | 20 |
| ei proposuit Pollio ut carmen bucolicum scriberet, quod eum constat | |
| triennio scripsisse et emendasse. item proposuit Maecenas Georgica, | |
| quae scripsit emendavitque septem annis. postea ab Augusto | |
| Aeneidem propositam scripsit annis undecim, sed nec emendavit | |
| nec edidit: unde eam moriens praecepit incendi. Augustus vero, ne | 25 |
| tantum opus periret, Tuccam et Varium hac lege iussit emendare, | |
| ut superflua demerent, nihil adderent tamen: unde et semiplenos | |
| eius invenimus versiculos, ut "hic cursus fuit", et aliquos detractos, | |
| ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic | |
| "Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena | 30 |
| carmen, et egressus silvis vicina coegi | |
| ut quamvis avido parerent arva colono, | |
| gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis | |
| arma virumque cano" | |
| et in secundo hos versus constat esse detractos | 35 |
| "aut ignibus aegra dedere. | |
| iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae | |
| servantem et tacitam secreta in sede latentem | |
| Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem | |
| erranti passimque oculos per cuncta ferenti. | 40 |
| illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros | |
| et Danaum poenam et deserti coniugis iras | |
| praemetuens, Troiae et patriae communis erinys, | |
| abdiderat sese atque aris invisa sedebat. | |
| exarsere ignes animo; subit ira cadentem | 45 |
| ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas. | |
| 'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas | |
| aspiciet, partoque ibit regina triumpho, | |
| coniugiumque domumque patres natosque videbit, | |
| Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris? | 50 |
| occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni? | |
| Dardanium totiens sudarit sanguine litus? | |
| non ita. namque etsi nullum memorabile nomen | |
| feminea in poena est, habet haec victoria laudem: | |
| extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis | 55 |
| laudabor poenas, animumque explesse iuvabit | |
| †ultricis famam et cineres satiasse meorum.' | |
| talia iactabam et furiata mente ferebar, | |
| cum mihi se non ante alias" | |
| * * * | 60 |
| titulus est Aeneis, derivativum nomen ab Aenea, ut a Theseo The- | |
| seis. sic Iuvenalis "vexatus totiens rauci Theseide Codri". | |
| qualitas carminis patet; nam est metrum heroicum et actus mixtus, | |
| ubi et poeta loquitur et alios inducit loquentes. est autem heroicum | |
| quod constat ex divinis humanisque personis, continens vera cum | 65 |
| fictis; nam Aeneam ad Italiam venisse manifestum est, Venerem | |
| vero locutam cum Iove missumve Mercurium constat esse conpo- | |
| situm. est autem stilus grandiloquus, qui constat alto sermone | |
| magnisque sententiis. scimus enim tria esse genera dicendi, humile | |
| medium grandiloquum. intentio Vergilii haec est, Homerum imitari | 70 |
| et Augustum laudare a parentibus; namque est filius Atiae, quae | |
| nata est de Iulia, sorore Caesaris, Iulius autem Caesar ab Iulo | |
| Aeneae originem ducit, ut confirmat ipse Vergilius a "magno de- | |
| missum nomen Iulo". de numero librorum nulla hic quaestio est, | |
| licet in aliis inveniatur auctoribus; nam Plautum alii dicunt unam | 75 |
| et viginti fabulas scripsisse, alii quadraginta, alii centum. ordo | |
| quoque manifestus est, licet quidam superflue dicant secundum pri- | |
| mum esse, tertium secundum, et primum tertium, ideo quia primo | |
| Ilium concidit, post erravit Aeneas, inde ad Didonis regna pervenit, | |
| nescientes hanc esse artem poeticam, ut a mediis incipientes per | 80 |
| narrationem prima reddamus et non numquam futura praeoccupemus, | |
| ut per vaticinationem: quod etiam Horatius sic praecepit in arte | |
| poetica "ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, pleraque | |
| differat et praesens in tempus omittat": unde constat perite | |
| fecisse Vergilium. sola superest explanatio, quae in sequenti ex- | 85 |
| positione probabitur. haec quantum ad Aeneidem pertinet dixisse | |
| sufficiat, nam bucolicorum et georgicorum alia ratio est. sciendum | |
| praeterea est quod, sicut nunc dicturi thema proponimus, ita vete- | |
| res incipiebant carmen a titulo carminis sui, ut puta "arma virum- | |
| que cano", Lucanus "Bella per Emathios", Statius "Fraternas | 90 |
| acies alternaque regna". |