svb ipsa antandro iuxta Antandrum. est autem civitas
|
3.6.1
|
Phrygiae, dicta Antandros, vel quod de Andro insula eam condiderunt
|
|
coloni, quasi ἀντὶἌνδρου, vel quia Graeci venientes per Thraciam
|
|
cepere Polydorum, pro cuius pretio hanc accepere civitatem, quae
|
|
ex facto nomen accepit, {⁴³Antandros, id est propter virum data}⁴³: quam-
|
5
|
vis huic opinioni Vergilius non consentiat. fertur tamen quod post
|
|
acceptum pretium a Graecis occisus sit lapidibus. alii a Polymestore
|
|
occisum dicunt post eversam Troiam et in maria praecipitatum.
|
|
cuius cum mater Hecuba agnovisset cadaver, cum captiva duceretur,
|
|
flendo in canem conversa est, cum se praecipitare vellet in maria: quod
|
10
|
ideo fingitur, quia nimio dolore inaniter Graecis conviciabatur. {⁴³non
|
|
nulli adserunt, Antandron insulam esse vicinam Troianis regionibus.
|
|
ab hac [populos] incolas coactos loci angustia ad vicina litora profectos
|
|
civitatem Antandron ex nomine patriae condidisse.}⁴³ phrygiae idae
|
|
ad discretionem Cretensis. molimvr {⁴³fabricamus,}⁴³ paramus. et bene
|
15
|
petiit loca, in quibus et lateret et navigia praepararet.
|
|