est in secessv topothesia est, id est fictus secundum
|
1.159.1
|
poeticam licentiam locus. ne autem videatur penitus a veritate
|
|
discedere, Hispaniensis Carthaginis portum descripsit. ceterum hunc
|
|
locum in Africa nusquam esse constat, nec incongrue propter no-
|
|
minis similitudinem posuit. nam topographia est rei verae descri-
|
5
|
ptio. secessv sinu secreto. locvs subaudis 'quem', ut superius
|
|
"urbs antiqua fuit". et sciendum est, quia, quotiens praemittimus
|
|
nomen cuiuslibet generis et interposito pronomine <proprium>
|
|
sequitur nomen alterius generis, medium illud pronomen proprii
|
|
nominis genus sequitur, ut Sallustius "est in carcere locus, quod
|
10
|
Tullianum appellatur". ecce proprio iunxit, non appellativo;
|
|
Tullianum enim proprium est, carcer appellativum. si autem utra-
|
|
que nomina appellativa fuerint, licenter cui volumus responde-
|
|
mus. insvla portvm efficit {⁴³'quem locum' subaudimus, vel 'in quo
|
|
insula portum efficit'; hoc enim solummodo portus, quod illi insula
|
15
|
anteposita est.}⁴³
|
|