agragas mons est muro cinctus, in cuius summa parte | 3.703.1 |
oppidum est: unde et Cicero ait "ad mare intra moenia ante | |
oppidum expectabat" de Verre. notandum sane Vergilium haec, | |
quantum ad sua tempora spectat, dicere, non quantum ad operis; | |
Aenea enim navigante nec fuerat Camerina siccata, nec Gela vel | 5 |
Agrigentum conditae: quod frequenter facit, sed nunc ideo vitiosum | |
est, quia ex persona narrantur Aeneae. |