qvem thracivs albis portat eqvvs cum tres dixerit 5.565.1
duces, duorum equos commemorat. sed aut praetermisit quod ut
consequeretur necesse erat: nec enim unus pedes esse poterat: aut
illo reddidit loco, ut 'cetera pubes senioris Acestae fertur equis'.
quamquam multi distinctione mutata tres equos commemorent, ut 5
sit plena 'equus bicolor maculis', et de alio dicatur 'vestigia primi
alba pedis', id est primorum pedum vestigia, et 'frontem albam
ostentabat alter'.