litora Laurolavinium constat octo milibus a mari remo- 1.3.1
tam. nec nos debet fallere quia dixit 'Lavina litora'. litus enim
dicitur terra quoque mari vicina, sicut ipse Vergilius in quarto "cui
litus arandum", cum per naturam litus arari non possit. ergo
scire debemus, litus posse et terram dici. {⁴³Fabius Maximus anna- 5
lium primo "tum Aeneas aegre patiebatur in eum devenisse
agrum, macerrimum litorosissimumque".}⁴³ mvltvm ille 'mult-
ille' conlisio est. et 'ille' hoc loco abundat; est enim interposita
particula propter metri necessitatem, {⁴³ut stet versus}⁴³: nam si detrahas
'ille', stat sensus; 'qui primus' enim ad omnia possumus trahere. 10
sic alio loco "nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sini-
stra". est autem archaismos. {⁴³aut certe 'ille', quia haec particula
more antiquo aut nobilitati aut magnitudini dabatur, ut "ac velut ille
canum et saucius ille".}⁴³ et terris iactatvs fatigatus est enim
apud Thraciam monstro illo, quod e tumulo Polydori sanguis ema- 15
navit, apud Cretam pestilentia, apud Strophadas insulas Harpyiis,
tempestate vero et in primo et in tertio. iactamur autem in mari
fluctibus, fatigamur in terris. et bene duorum elementorum mala
uno sermone conplexus est. et alto modo mari, {⁴³quia navigans
Scyllam et Polyphemum effugit, perditus etiam est Orontes, amissus 20
Palinurus et Misenus.}⁴³ altum tamen sciendum est quod et superio-
rem, {⁴³ut "Maia genitum demittit ex alto"}⁴³ et inferiorem altitudinem
significat; namque mensurae nomen est altitudo.