omnia percepi atqve animo mecvm ante peregi 'per- 6.105.1
cepi' ante cognovi ab Heleno vel a patre, qui ait "gens
dura atque aspera cultu debellanda tibi Latio est". dicit
autem se futura partim audisse, partim mente praecepisse. sed
occurrit: si novit omnia, quid consulit numen? {⁴³sed}⁴³ nosse se dicit 5
omnia quantum ad labores pertinet, et concidit totam petitionem,
ut ad illud veniat quo possit patrem videre: nam quod dicit 'unum
oro', non solum dicit, sed praecipuum, ut "unam post-
habita coluisse Samo".