haec fontis stagna nvmici ista iam ab incolis discun- 7.150.1
tur. quod autem ait 'stagna' verum est: nam Numicus ingens ante
fluvius fuit, in quo repertum est cadaver Aeneae et consecratum.
post paulatim decrescens in fontem redactus est, qui et ipse sicca-
tus est sacris interceptus: Vestae enim libari non nisi de hoc fluvio 5
licebat.