qvo te cvmqve lacvs tenet lacus est quoddam latentis 8.74.1
adhuc aquae receptaculum, dictus quasi lacuna. ex quo erumpens
aqua efficit fontem, qui cum fluere coeperit, alveum facit: unde
tria ista dixit, lacum fontem alveum; hoc enim est 'quocumque solo
pulcherrimus exis': quamquam multi hoc versu superfusionem eius 5
velint significari. ideo autem haec dixit Aeneas, quia audierat
'hic mihi magna domus celsis caput urbibus exit'.