corniger flumina ideo cum cornibus pinguntur, sive quod 8.77.1
mugitum boum imitatur murmur undarum, sive quod plerumque in
cornuum similitudinem curvatas cernimus ripas. hesperidvm
regnator aqvarvm bene addidit 'Hesperidum', id est Italicarum:
nam Eridanus rex est fluminum Hesperiae, ut "fluviorum rex Eri- 5
danus". flvvivs {⁴³vero}⁴³ vocativus antiquus est: qui apud maiores
in omni forma similis erat nominativo, sed modo aliter est in se-
cunda tantum forma. namque si proprium fuerit nomen et 'i' ante
'us' habuerit, 'us' perdita facit vocativum, ut 'Terentius Terenti',
nullo excepto; si autem appellativum sit, in 'e' mittit vocativum, 10
ut 'pius pie', 'fluvius fluvie', excepto 'filius', nam 'fili' facit. plerum-
que tamen poetae euphoniae causa antiquitatem sequuntur.