| principivm pvgnae hoc de Romana sollemnitate tractum | 9.52.1 |
| est. cum enim volebant bellum indicere, pater patratus, hoc est | |
| princeps fetialium, proficiscebatur ad hostium fines, et praefatus | |
| quaedam sollemnia, clara voce dicebat se bellum indicere propter | |
| certas causas, aut quia socios laeserant, aut quia nec abrepta ani- | 5 |
| malia nec obnoxios redderent. et haec clarigatio dicebatur a clari- | |
| tate vocis. post quam clarigationem hasta in eorum fines missa | |
| indicabatur iam pugnae principium. {⁴³post tertium autem et tricesimum | |
| diem quam res repetissent ab hostibus, fetiales hastam mittebant. denique | |
| cum Pyrrhi temporibus adversum transmarinum hostem bellum Romani | 10 |
| gesturi essent nec invenirent locum, ubi hanc sollemnitatem per fetiales | |
| indicendi belli celebrarent, dederunt operam, ut unus de Pyrrhi militibus | |
| caperetur, quem fecerunt in circo Flaminio locum emere, ut quasi in | |
| hostili loco ius belli indicendi implerent. denique in eo loco ante aedem | |
| Bellonae consecrata est columna. Varro in Caleno ita ait "duces cum | 15 |
| primum hostilem agrum introituri erant, ominis causa prius | |
| hastam in eum agrum mittebant, ut castris locum caperent". | |
| ergo bene hoc poeta de more Romano tractum Turno utpote duci dedit. | |
| sed in hac consuetudine fetialis, qui bellum indicebat, antequam hastam | |
| iaceret, etiam terram hostium contestabatur: unde quidam volunt Aenean | 20 |
| scientem quod bellum gesturus esset, sicut a sibylla cognoverat, ubi ad | |
| Italiae partem debitam venit, primum adorasse terram, ut | |
| "geniumque loci primamque deorum Tellurem".}⁴³ |