svspendive tholo tholus proprie est veluti scutum breve, 9.406.1
quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt: ad quod dona
suspendi consueverant. {⁴³quae tam diu dona dici poterant, quam diu
non profana fierent, sicut in libris sacrorum refertur.}⁴³ bene autem
venatorem inducit numen invocare silvarum. {⁴³alii tholum aedium 5
sacrarum dicunt genus fabricae, ut Vestae et Panthei est. alii tectum
sine parietibus columnis subnixum. aedes autem rotundas tribus diis
dicunt fieri debere, Vestae, Dianae, vel Herculi vel Mercurio.}⁴³