alpes inmittet apertas emphasis est; non enim dixit 10.13.1
'per Alpes inmittet exercitum; sed 'ipsas Alpes', quas patefecit non
sibi tantum sed omnibus gentibus, quae secundum Catonem et Li-
vium muri vice tuebantur Italiam: quas Hannibal post bella Hispa-
niae, quae XVII annis confecit, {⁴³ante exustas}⁴³ aceto {⁴³infuso}⁴³ rupit: Iu- 5
venalis "et montem rupit aceto". denique loca ipsa quae
rupit, Poeninae Alpes vocantur. {⁴³quamvis legatur a Poenina dea, quae
ibi colitur, Alpes ipsas vocari. sane omnes altitudines montium licet a
Gallis Alpes vocentur, proprie tamen iuga montium Gallicorum sunt.
quas quinque viis Varro dicit transiri posse: una, quae est iuxta mare 10
per Ligures; altera, qua Hannibal transiit; tertia, qua Pompeius ad
Hispaniense bellum profectus est; quarta, qua Hasdrubal de Gallia in
Italiam venit; quinta, quae quondam a Graecis possessa est, quae exinde
Alpes Graiae appellantur.}⁴³