dives avis maioribus praepotens. {⁴³et bene 'dives avis', 10.201.1
quia non ab Ocno, sed ab aliis quoque condita fuit: primum namque
a Thebanis, deinde a Tuscis, novissime a Gallis, vel, ut alii dicunt,
a Sarsinatibus, qui Perusiae consederant.}⁴³ sed non genvs omnibvs
vnvm quia origo Mantuanorum et a Tuscis venit, qui in Mantua 5
regnabant, et a Venetis: nam in Venetia posita est, quae et Gallia
cisalpina dicitur.