{⁴³hinc sthenivm petit pro 'tunc', loci adverbium pro temporis.}⁴³ 10.388.1
rhoeti de gente vetvsta anchemolvm haec fabula in Latinis
nusquam invenitur auctoribus. Avienus tamen, qui totum Livium
iambis scripsit, hanc commemorat, dicens Graecam esse. Rhoetus
ergo Marrubiorum rex fuerat in Italia, qui Anchemolo filio Caspe- 5
riam superduxit novercam: hanc privignus stupravit. quo cognito
cum eum pater persequeretur et ad poenam vocaret, fugiens ille se
ad Turnum contulit: {⁴³ad Daunum. merito ergo in bello Turni Dauni
filio Anchemolus gratiam reddit. 'gente' autem 'vetusta' ideo, quia a
Phorco, deo marino, originem ducere legitur. hoc totum Alexander 10
Polyhistor tradit, quem Lucius Sulla civitate donavit}⁴³.