dant manibvs famvli lymphas humilis character, qui 1.701.1
ἰσχνὸς dicitur; vilia enim describuntur. {⁴³cereremqve canistris hic
panem, alibi triticum, ut "tum Cererem corruptam undis". ex-
pedivnt proferunt.}⁴³ tonsisqve fervnt mantelia villis 'tonsis
villis' vel minutis vel conpositis, {⁴³ut "tonsa coma, pressa corona 5
est"}⁴³; constat enim maiores mappas habuisse villosas, {⁴³quibus etiam
in sacris utebantur, sicut in georgicis "manibus liquidos dant or-
dine fontis germanae, tonsisque ferunt mantelia villis"; de
supplicaturis enim hoc dixit}⁴³. 'mantelia' vero a manibus {⁴³tergendis
dicta,}⁴³ et {⁴³est nominativus}⁴³ mantele, quo modo torale. quod autem 10
legimus "ne turpe toral", apocope est.