gens sermo hic et nationem significat et familiam, sed 1.67.1
nunc ad utrumque potest referri. nam aut ad familiam Aeneae
aut ad Troianam gentem refertur. {⁴³tyrrhenvm] Tyrrhenus cum
fratre Lydo regnum ea indulgentia tenuit, ut ingens frequentia populi
his contingeret: quae causa summam rerum fecit inopiam, nullo patriam 5
relinquente aut volente peregrinari, quia tanta bonitas erat in regibus.
consilium igitur habuerunt, ut partiti turbam, quam alere non poterant,
alternis diebus abstinerent a cibis lusibusque vacaretur. atque hac lasci-
via excogitaverunt talorum tesserarumque iactus pilaeque lusum et tibiae
modulationem et concentum symphoniae tubarumque, quibus avocati 10
cives facilius tolerarent ieiunium. novissime tamen quia vincebat neces-
sitas nec ulla consilia famem relevarent, sortiti sunt, uter ex fratribus
cum parte populi abiret in quas sors terras dedisset. cum Tyrrhenus
sorte iussus discederet, in mari quod Tyrrhenum ab eo vocatur periit.
cuius filius Tuscus cum populo evasit in regionem Tusciam, quae ab 15
eo nomen accepit.}⁴³ tyrrhenvm Tyrrhenum mare dictum est vel
quod Tusciam adluit, id est Tyrrheniam, vel {⁴³certe}⁴³ a Tyrrhenis nau-
tis, qui se in hoc mare praecipitaverunt. namque hoc habet fabula,
dormientem in litore Liberum patrem puerum nautas abstulisse
Tyrrhenos. qui cum esset experrectus in navi, quo duceretur rogavit; 20
responderunt illi, quo vellet. Liber ait ad Naxum insulam sibi
sacratam. at coeperunt alio vela deflectere, quam ob rem iratum
numen tigres sibi sacratas iussit videri, quo terrore se illi in fluctus
dedere praecipites. {⁴³alii dicunt, quod stuprum Libero patri inferre
temptaverint ac propterea hoc pertulerint.}⁴³ mihi navigat {⁴³id est in 25
meum dolorem.}⁴³ navigat aeqvor figura Graeca est; nos enim
dicimus per aequor navigat. similiter etiam alio loco "terram,
mare, sidera iuro", cum latinitas exigat, ut addatur praepositio
{⁴³per}⁴³. et non vacat quod 'Tyrrhenum' addidit; videtur enim dicere,
iam eis Italiam esse vicinam. 30