IN VERGILII BVCOLICON LIBRVM
|
|
COMMENTARIVS.
|
|
Bucolica, ut ferunt, dicta sunt a custodibus boum, id est ἀπὸ
|
pr.1.1
|
τῶν βουκόλων: praecipua enim sunt animalia apud rusticos boves.
|
|
huius autem carminis origo varia est. nam alii dicunt eo tempore,
|
|
quo Xerxes, Persarum rex, invasit Graeciam, cum omnes intra
|
|
muros laterent nec possent more solito Dianae sacra persolvi, per-
|
5
|
venisse ad montes Laconas rusticos et in eius honorem hymnos
|
|
dixisse: unde natum carmen bucolicum aetas posterior elimavit.
|
|
alii dicunt Orestem, cum Dianae Facelitidis simulacrum raptum ex
|
|
Scythia adveheret et ad Siciliam esset tempestate delatus, completo
|
|
anno Dianae festum celebrasse hymnis, collectis nautis suis et ali-
|
10
|
quibus pastoribus convocatis, et exinde permansisse apud rusticos
|
|
consuetudinem. alii non Dianae, sed Apollini Nomio consecratum
|
|
carmen hoc volunt, quo tempore Admeti regis pavit armenta. alii
|
|
rusticis numinibus a pastoribus dicatum hoc asserunt carmen, ut
|
|
Pani, faunis, nymphis ac satyris. et hic est huius carminis titulus.
|
15
|
qualitas autem haec est, scilicet humilis character. tres enim sunt
|
|
characteres, humilis, medius, grandiloquus: quos omnes in hoc in-
|
|
venimus poeta. nam in Aeneide grandiloquum habet, in georgicis
|
|
medium, in bucolicis humilem pro qualitate negotiorum et perso-
|
|
narum: nam personae hic rusticae sunt, simplicitate gaudentes, a
|
20
|
quibus nihil altum debet requiri. adhibetur autem ad carmen bu-
|
|
colicum, quod debet quarto pede terminare partem orationis: qui
|
|
pes si sit dactylus, meliorem efficit versum, ut "nos patriae
|
|
fines et dulcia". primus etiam pes secundum Donatum et dacty-
|
|
lus esse debet et terminare partem orationis, ut "Tityre".
|
25
|
quam legem Theocritus vehementer observat, Vergilius non adeo;
|
|
ille enim in paucis versibus ab ista ratione deviavit, hic eam in
|
|
paucis secutus est: Terentianus cum de hoc metro diceret
|
|
"plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus", "noster
|
|
rarus eo pastor Maro". intentio poetae haec est, ut imitetur
|
30
|
Theocritum Syracusanum, meliorem Moscho et ceteris qui bucolica
|
|
scripserunt,—unde est "prima Syracosio dignata est
|
|
ludere versu nostra"—et aliquibus locis per allegoriam agat
|
|
gratias Augusto vel aliis nobilibus, quorum favore amissum agrum
|
|
recepit. in qua re tantum dissentit a Theocrito: ille enim ubique
|
35
|
simplex est, hic necessitate compulsus aliquibus locis miscet figuras,
|
|
quas perite plerumque etiam ex Theocriti versibus facit, quos ab
|
|
illo dictos constat esse simpliciter. hoc autem fit poetica urbani-
|
|
tate: sic Iuvenalis "Actoris Aurunci spolium"; nam Ver-
|
|
gilii versum de hasta dictum figurate ad speculum transtulit. et
|
40
|
causa scribendorum bucolicorum haec est: cum post occisum ·iii·
|
|
iduum Maiarum die in senatu Caesarem Augustus eius filius contra
|
|
percussores patris et Antonium civilia bella movisset, victoria po-
|
|
titus Cremonensium agros, qui contra eum senserant, militibus suis
|
|
dedit. qui cum non sufficerent, etiam Mantuanorum iussit distribui,
|
45
|
non propter culpam, sed propter vicinitatem, unde est
|
|
"Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae". perdito ergo
|
|
agro Vergilius Romam venit et potentium favore meruit, ut agrum
|
|
suum solus reciperet. ad quem accipiendum profectus, ab Arrio
|
|
centurione, qui eum tenebat, paene est interemptus, nisi se prae-
|
50
|
cipitasset in Mincium: unde est allegoricos "ipse aries
|
|
etiam nunc vellera siccat". postea ab Augusto missis tribus
|
|
viris et ipsi integer ager est redditus et Mantuanis pro parte. hinc
|
|
est, quod cum in prima ecloga legimus eum recepisse agrum,
|
|
postea eum querelantem invenimus, ut "audieras, et fama
|
55
|
fuit; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter
|
|
Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente colum-
|
|
bas". nec numerus hic dubius est nec ordo librorum, quippe cum
|
|
unus sit liber: de eclogis multi dubitant, quae licet decem sint,
|
|
incertum tamen est, quo ordine scriptae sint. plerique duas certas
|
60
|
volunt ipsius testimonio, ultimam, ut "extremum hunc", <et
|
|
primam, ut> in georgicis "Tityre, te patulae cecini
|
|
sub tegmine fagi"; alii primam illam volunt "prima Syra-
|
|
cosio dignata est ludere versu". sane sciendum, vii. eclogas
|
|
esse meras rusticas, quas Theocritus x. habet. hic in tribus a bu-
|
65
|
colico carmine, sed cum excusatione discessit, ut in genethliaco
|
|
Salonini et in Sileni theologia, vel ut ex insertis altioribus rebus
|
|
posset placere, vel quia tot varietates implere non poterat. poetae
|
|
vitam in Aeneide diximus. operis explanatio in sequentibus com-
|
|
probabitur. sane sciendum Vergilium xxviii. annorum scripsisse
|
70
|
bucolica, unde etiam ipse in fine georgicorum "audaxque iuventa,
|
|
Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi". et dicit Donatus,
|
|
quod etiam in poetae memoravimus vita, in scribendis carminibus
|
|
naturalem ordinem secutum esse Vergilium: primo enim pastoralis
|
|
fuit in montibus vita, post agriculturae amor, inde bellorum cura
|
75
|
successit. notandum quoque, bucolica vel georgica, cum apud
|
|
Graecos in fine habeant accentum, apud nos in tertia a fine habere:
|
|
nam ut in ultima sit, latinitas vetat, ut in paenultima non sit,
|
|
brevitatis efficit ratio. etiam hoc sciendum, et personas huius
|
|
operis ex maiore parte nomina de rebus rusticis habere conficta,
|
80
|
ut Meliboeus, ὅτι μέλει αὐτῷ τῶν βοῶν, id est quia curam gerit
|
|
boum, et ut Tityrus; nam Laconum lingua tityrus dicitur aries
|
|
maior, qui gregem anteire consuevit: sicut etiam in comoediis in-
|
|
venimus; nam Pamphilus est totum amans, Glycerium quasi dulcis
|
|
mulier, Philumena amabilis. personae, sicut supra dixi, rusticae
|
85
|
sunt et simplicitate gaudentes: unde nihil in his urbanum, nihil
|
|
declamatorium invenitur; sed ex re rustica sunt omnia negotia,
|
|
comparationes et si qua sunt alia. hinc est, quod annos a fructi-
|
|
bus computat, ut "post aliquot mea regna videns mi-
|
|
rabor aristas", hinc etiam illae comparationes sunt "nam
|
90
|
neque me tantum venientis sibilus austri nec percussa
|
|
iuvant fluctu tam litora nec quae saxosas inter d. f. valles".
|
|