silvestrem mvsam id est rusticum carmen. tenvi avena 1.2.1
culmo, stipula, unde rustici plerumque cantare consuerunt: alibi
"stridenti miserum stipula disperdere carmen". di-
cendo autem 'tenui avena', stili genus humilis latenter ostendit, quo,
ut supra dictum est, in bucolicis utitur. meditaris quod Graeci 5
μελετῶ dicunt, per antistoechon 'meditor' dixerunt Latini: l enim
et d interdum sibi invicem cedunt, unde et 'sella' pro sedda dici-
tur a sedendo.