| {⁴³sangvineis frontem moris et t. p. multi ob hoc dictum pu- | 6.22.1 |
| tant, quod robeus color deorum sit: unde et triumphantes facie miniata, | |
| et in Capitolio Iuppiter in quadrigis miniatus. et bene 'pingit', non | |
| 'inquinat'; nam iam vigilantem dixerat. sane fabula de moro talis est: | |
| Pyramus et Thisbe fuere ut forma pares, ita amore coniuncti: quos | 5 |
| vicinos paries dividebat, cuius rima praestabat colloquium. cum amor | |
| crevisset ad cupiditatem, placuit ut utrique noctu extra domos procede- | |
| rent locumque coeundi statuerent ad arborem, quae ante erat albis fru- | |
| ctuosa pomis. et cum prior venisset Thisbe ad locum, vidit leam. dum | |
| mortem fugit, vestem reliquit. in qua veste fera exercuit iram suam | 10 |
| cruorisque ferae alicuius paulo ante occisae reliquit vestigia in pallio | |
| puellae. qua veste visa Pyramus cruentata, ratus interfectam esse | |
| Thisben, ob amorum ardorem se interfecit. quem praegressa e latebra | |
| ut vidit Thisbe exanimem, amplexa eius corpus se interfecit. ex quo- | |
| rum cruore dicitur arbor infecta: nam quae ante gerebat poma alba, | 15 |
| nunc sanguinea.}⁴³ |