SERVII GRAMMATICI
IN VERGILII GEORGICON LIBRVM PRIMVM
COMMENTARIVS.
  Vergilius in operibus suis diversos secutus est poetas: Home- 1.pr.1
rum in Aeneide, quem licet longo intervallo, secutus est tamen;
Theocritum in bucolicis, a quo non longe abest; Hesiodum in his
libris, quem penitus reliquit. hic autem Hesiodus fuit de Ascra
insula. qui scripsit ad fratrem suum Persen librum, quem appella- 5
vit ἔργα καὶ ἡμέρας, id est opera et dies. hic autem liber continet,
quemadmodum agri et quibus temporibus sint colendi. cuius titu-
lum transferre noluit, sicut bucolicorum transtulit, sicuti Aeneidem
appellavit ad imitationem Odyssiae: tamen eum per periphrasin
primo exprimit versu, dicens: indicabo, quo opere et quibus tem- 10
poribus ager colendus sit. ingenti autem egit arte, ut potentiam
nobis sui indicaret ingenii coartando lata et angustiora dilatando.
nam cum Homeri et Theocriti in brevitatem scripta collegerit,
unum Hesiodi librum divisit in quattuor. quod ratione non caret.
nam omnis terra, ut etiam Varro docet, quadrifariam dividitur: aut 15
enim arvus est ager, id est sationalis; aut consitus, id est aptus
arboribus; aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut
floreus, in quo sunt horti apibus congruentes et floribus. male
autem quidam georgicorum duos tantum esse adserunt libros, di-
centes georgiam esse γῆς ἔργον, id est terrae operam, quam primi 20
duo continent libri—nescientes tertium et quartum, licet georgiam
non habeant, tamen ad utilitatem rusticam pertinere; nam et pe-
cora et apes habere studii est rustici. licet possimus agriculturam
etiam in his duobus sequentibus invenire: nam et farrago sine cul-
tura non nascitur, et in hortis colendis non minorem circa terras 25
constat inpendi laborem. et hi libri didascalici sunt, unde necesse
est, ut ad aliquem scribantur; nam praeceptum et doctoris et disci-
puli personam requirit: unde ad Maecenatem scribit sicut Hesio-
dus ad Persen, Lucretius ad Memmium. sane agriculturae huius
praecepta non ad omnes pertinent terras, sed ad solum situm Ita- 30
liae, et praecipue Venetiae, teste ipso Vergilio, qui ait
"tibi res antiquae laudis et artis ingredior", cum de Italia
diceret.