{⁴³conveniat expediat, ut "remis convellere marmor 1.3.1
conveniat", vel certe aptum sit.}⁴³ qvae cvra bovm qvi cvltvs
h. s. p. aut in sequenti epexegesis est, ut hoc sit 'qui cultus ha-
bendo sit pecori', quod est 'quae cura boum': aut certe κατ’ ἐξοχήν
ait boves et postea intulit cetera {⁴³pecora}⁴³, ut maius animal separaret 5
a minoribus, sicut de hominibus facit, dicens "reliquias Danaum
atque inmitis Achilli". habendo {⁴³autem}⁴³ dum habentur, ut
habeantur. {⁴³et alibi "sed picis in morem ad digitos
lentescit habendo". dativum ergo pro genetivo posuit; nam 'habendo-
rum pecorum' facit, sicut 'apium parcarum'. et cultum hic habitudi- 10
nem corporis significat, alias ornatum: Sallustius "cultu corporis or-
nata egregio" et "cultu quam maxime miserabili Romam venit".
alias ad animum refertur, ut "quis neque mos neque cultus erat",
Sallustius "indocti incultique vitam sicuti peregrinantes trans-
igere".}⁴³ 15