hinc albi clitvmne greges vocativus est 'Clitumne'. 2.146.1
Clitumnus autem fluvius est in Mevania, quae pars est Vmbriae,
partis Tusciae: de quo fluvio, ut dicit Plinius in historia naturali,
animalia quae potaverint, albos creant. {⁴³clitvmne Clitumnus
amnis est Vmbriam a Tuscia dividens. significat autem boves Meva- 5
nienses, qui sunt albi. alii sic: Clitumnus et deus et lacus in finibus
Spoletinorum, ex quo bibentia pecora alba fiunt.}⁴³ maxima tavrvs
victima quia triumphantes de albis tauris sacrificabant.