an memorem portvs lvcrinoqve addita clavstra in 2.161.1
Baiano sinu Campaniae contra Puteolanam civitatem lacus sunt
duo, Avernus et Lucrinus, qui olim propter copiam piscium vecti-
galia magna praestabant. sed cum maris impetus plerumque in-
rumpens exinde pisces excluderet et redemptores gravia damna pa- 5
terentur, supplicaverunt senatui. et profectus C. Iulius Caesar
ductis bracchiis exclusit partem maris, quae antea infesta esse con-
sueverat, reliquitque breve spatium per Avernum, qua et piscium
copia posset intrare et fluctus non essent molesti: quod opus Iulium
dictum est. sed hic ambitiose undam Iuliam appellavit frementem 10
contra moles a Iulio oppositas.