fortis etrvria crevit secundum historiam: nam con- 2.533.1
stat Tuscos usque ad fretum Siculum omnia possedisse. {⁴³et aliter:
maximum enim imperium Etruscorum in Italia fuit, ut ait Livius,
ab Alpibus usque ad fretum Siculum: unde totum mare, quod a dextra
Italici litoris est, Tyrrhenum dicitur. hoc Varro doctius dividit in 5
provincias marinas.}⁴³